Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HALLAMENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS LOIDENSI
ET NOTTINGHAMENSI QUAE SUNT IN MAGNA BRITANNIA,
NOVA DIOECESIS CONDITUR HALLAMENSIS COGNOMINANDA

 

Qui arcano Dei consilio in beati Petri locum successimus, ut Ecclesiam universam pari, si fieri posset, amore administraremus, illuc sane mentem Nostram semper intendimus, in eoque curas collocamus praecipuas, quo molo filiorum Fratrumque Nostrorum utilitatibus inserviamus : resonant enim in animo usgnequaque verba illa Salvatoris Petro facta : « Pasce agnos meos . . . pasce oves meas » (Io. 21, 15-17). Qua re, cum Venerabiles Fratres Villelmus G. Wheeler, Episcopus Loidensis, et Iacobus McGuinnes, Episcopus Nottinghamensis, ab hac apostolica Sede petierint, ut divisis suarum dioecesium territoriis late patentibus, iam nova conderetur dioecesis, Nos Venerabilis Fratris Brnnonis Bernardi Heim, Archiepiscopi titulo Xanthiensis atque in Magna Britannia Apostolici Delegati, item Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum andita sententia, haec decernimns atque statuimus. A dioecesi Loidensi integrum territorium detrahimus, ut lege civili definitur, regionis vulgo «Metropolitan County of Smith Yorkshire» cognominatae ; a dioecesi vero Nottinghamensi paroecias separamus Sancti Thomae, et Dominae Nostrae, quae sunt in urbe vulgo Sheffield ; item territorium, ut lege civili terminatur, regionis vulgo «Bassetlaw», et municipiorum : Bamford, Chesterfield, Clowne, Dronfield, Eckington, Hathersage, Staveley. Quibus terris novam dioecesim constituimus, Hallamensem appellandam. Novae dioecesis sedem in urbe « Sheffield » ponimus, cathedram episcopalem in templo Beatae Mariae Virginis ibidem collocamus, quod cathedrale nempe exit, factis iuribus atque privilegiis templorum cathedralium propriis. Conditam autem Ecclesiam suffraganeam subdimus archidioecesi Liverpolitanae, sic ut eius Antistitem illius Metropolitae. Ad mensam episcopalem quod attinet, eam constituent sive Curiae emolumenta, sive fidelium collationes sponte factae, sive bonorum pars, iuxta peculiarem conventionem ab Ordinariis quorum interest faciendam, ratione nempe habita piorum fundatorum, seu oblatorum voluntatis. Dum Cathedrale Canonicorum collegium condatur, indulgemus ut Consultores dioecesani eligantur, quorum ope fruatur Episcopus. Regimen autem, administratio, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, atque similia iure Canonico omnino temperentur. Circa Seminarii erectionem atque puerorum formationem, respiciatur ad normas Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », et ad regulas a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutas. Ad cleri distributionem quod pertinet, decernimus ut, dioecesi Hallamensi constituta, sacerdotes dioecesi censeantur adscripti, in qua beneficium vel officium habeant ; ceteri vero clerici dioecesi incardinati maneant, in cuius territorio legitime degant. Poterunt tamen Episcopi iusta causa, collatis consiliis eum sacerdotibus et clericis quorum interest, eorum incardinationem aliter disponere. Ultimum censemus ut documenta et acta, quae ad novam Ecclesiam pertinent, ad eius Curiam mittantur in Archivo rerum religiosarum magna cura servanda. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus, Venerabilis Frater Bruno Bernardus Heim exsequi student, cui necessarias facultates facimus. Poterit vero ille alium delegare, modo in eccelesiastica dignitate constitutum virum. Re vero acta documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrem, die tricesimo mensis anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 6, pp. 795-796

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana