Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MANNARENSIS*

NONNULLIS DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI IAFFNENSI IN
TAPROBANE NOVA CONDITUR DIOECESIS «MANNARENSIS» NOMINE

 

Qui volente Deo ad Ecclesiae sanctae gubernacula sedemus, in id profecto intentum animum semper habemus, in eoque vires collocamus, quo modo, nempe, singularum Ecclesiarum tum necessitatibus provideamus, tum utilitatibus consulamus. Ubi enim utrique rei diligenter satis fiat, ibi opitulante Dei gratia atque Spiritus Sancti operante virtute, fructus in dies laetiores colligi posse sperare licet. Quam ob rem, cum Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi in eam sententiam iverint, ut, divisa dioecesi Iaffnensi in Taprobane, vulgo Sri Lanka, nova constitueretur, Nos id in fidelium eius Ecclesiae cedere posse arbitrati, haec quae sequuntur apostolica Nostra auctoritate statuimus. Civiles districtus, quos dicunt, Mannar et Vavuniya, a dioecesi Iaffnensi distrahimus, eosque in novae dioecesis formam redigimus, « Mannarensis » cognominandae, quam archidioecesi Metropolitanae Columbensi in Taprobane suffraganeam facimus. Episcopus, cui Sedes haec credetur, domicilium suum un urbe Mannar collocabit, cathedra in templo S. Sebastiani, quod ibidem surgit, posita, cui omnia iura cathedralium templorum facimus. Item statuimus ut pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint opere consilio. Cetera omnia quae ad dioecesis administrationem, electionem Vicarii Capitularis, mensam, iura cleri atque populi, hisque similia, respiciant, iure Canonico ad amussim temperentur. Ceterum, quae iussimus Venerabilis Frater Nicolaus Rotunno, Archiepiscopus titulo Minorensis atque in Sri Lanka Apostolicus Pro-Nuntius, exsequenda curabit, vel quem ipse legaverit, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Idem vero documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mittet, rite subsignata atque sigillo impressa. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang
. Praefectus

 

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 7, pp. 473-474

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana