Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ALMENAREN*

QUIBUSDAM LOCIS A DIOECESI ARASSUAHYENSI
ALIISQUE AB ECCLESIA OTONIPOLITANA DISTRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE ALMENARENSIS

 

Quoniam omnis Pastorum cura oportet in hoc versetur, ut « bonum dominici gregis semper sit suprema ratio »(Chr. Dom., 25), hac de causa, « ad dioecesium circumscriptiones quod attinet, decernit Sacrosancta Synodus, ut, quatenus animarum bonum id exigat, quam primum ad congruam recognitionem prudenter deveniatur, eas dividendo vel dismembrando . . . » (Ibid., 22). De quibus recogitantes et huiusmodi sententia ducti Episcopi Arassuahyensis et Otonipolitanus, consulta Conferentia Episcopali Brasiliensi, nuper non dubitaverunt ab Apostolica hac Sede expetere ut, quadam portione ab utraque dioecesi detracta, ibidem nova conderetur Ecclesia. Nos igitur, cum constet id probatum esse consilium, quod diximus, ipsi Venerabili Fratri Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque Nuntio Apostolico in Brasilia, cumque eorum suppleatur consensus quorum interest aut illorum qui id sua interesse censent, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacra Congregationi pro Episcopis negotiis praesunt, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus, quae sequuntur, atque iubemus. A dioecesi Arassuahyensi loca separamus in quibu lege civili circumscripta Municipia consistunt vulgo appellata Almenara, Bandeira, Felisburgo, Jacinto, Jequitinhonha, Joaima, Jordânia, Rio do Pardo, Rubim, Salto da Divisa, Santa Maria do Salto e Santo Antônio do Jacinto ; a dioecesi autem Otonipolitana distrahimus integra loca, lege civili definita, quibus Municipium constat Fronteira, dos Vales vulgo nuncupatum. Quibus locis ita distractis simul sumpti novam condimus dioecesim Almenarensem appellandam eorumque finibus civili lege praestitutis continendam, quae suffraganea erit Ecclesiae Adamantinae. Itaque metropolitico Adamantini Praesulis iuri Almenarensem pro tempore Episcopum subicimus, iisdem tamen iuribus et privilegiis atque honoribus insignitum, quibus ceteri Episcopi dioecesani exornantur, necnon officiis oneribusque adstrictum, quibus et ceteri ligantur sacrorum Antistites eiusmodi munere fungentes. Sedem auten novae dioecesis in urbe vulgo Almenara statuimus ; quare templum ibi Deo in honorem Sancti Ioannis Baptistae dicatum, in quo ipso Episcopi : cathedram figimus, ad cathedralis templi dignitatem evehimus, adec nempe ut privilegiis et insignibus frui posthac possit ceterorum eiusdem ordinis templorum propriis. Simul decernimus ut ibi, ad morem quidem in regione vigentem et secundum normas decreto opportune edendas, Capitulum cathedrale instituatur ; at interea concedimus ut, quamdiu deerit Canonicorum coetus, pro iis Consultores sint dioecesani ad statutas normas electi. Quod ad episcopalem spectat novae dioecesis mensam, iubemus ut emolumentis Curiae constet fideliumque stipibus necnon iusta portione, secundum can. 1500 C.I.C. aestimanda, sibi obventura e divisione bonorum quae hucusque ad episcopales mensas Arassuahyensem et Otonipolitanam pertinebant. Quae autem ad seminarii dioecesani exstructionem aut ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur tum normae decreto « Optatam totius » Concilii Vaticani II sancitae, ratione tamen habita ipsarum normarum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica emissarum. Statuimus praeterea ut selecti alumni philosophicis et theologicis disciplinis instruendi aut ipsi sacerdotes sua studia completuri ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur in Urbe situm. Unoque tempore decernimus ut, constitutione huiusmodi novae dioecesis ad effectum deducta, sacerdotes censeantur illi Ecclesiae adscripti in qua ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri clerici atque seminarii alumni ei addicantur dioecesi intra cuius fines legitimum habent domicilium. Insuper de regimine Ecclesiae hodie conditae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, deque aliis id genus ea omnino serventur quae in iure canonico sunt statuta. Ceterum mandamus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles vel ad temporalia bona pertinent, a Curia Arassuahyensi et a Curia Otonipolitana ad Curiam Almenarensem transmittantur, ut in instituendo ibi tabulario rite asserventur. Quae hic statuimus exsequatur Venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem diximus, debitis facultatibus instructus aut vir in ecclesiastica dignitate constitutus ad id subdelegatus, salvo onere curandi ut certa et vera singulorum de peracta exsecutione documentorum exempla, sueto more obsignata sigilloque impressa, Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras volumus et nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
       S. Collegii Decanus

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Renatus Ausiello, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 969-970

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana