Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

METUCHENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS E DIOECESI TRENTONENSI,
NOVA CONDITUR DIOECESIS METUCHENSIS APPELLANDA

 

Qui benignissimo Dei consilio Ecclesiae sanctae gubernacula tractanda suscepimus, omnia sane consilia Nostra, et curas, et sollicitudines eo conferimus, ut qua meliore possumus ratione filiis de Christi grege provideamus : quibus non modo doctrinae atque sincerae pietatis fontes aperimus, sed etiam fines Ecclesiarum quam aptissime definimus ac delineamus, cum recta rerum dispositio nonnihil conferat ad religionem propagandam. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Reiss, Episcopus Trentonensis, audita Conferentia episcopali Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, bene fieri putaverit; si e sua dioecesi nova conderetur, Nos, re qua opus esset consideratione reputata, atque tum Venerabili Fratre Pio Laghi audito, in ea natione Delegato Apostolico eodemque Archiepiscopo titulo Maurianensi, tum Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, haec auctoritate Nostra decernimus. Ab Ecclesia Trentonensi Comitatus, quos dicunt, separamus vulgo Hunterdon, Middlesex, Somerset et Warren, quibus novam dioecesim constituimus Metuchensem appellandam, cuius sedes episcopalis ponetur in urbe Metuchen, cathedra episcopalis auctoritatis in templo S. Francisci, in eadem urbe, factis nempe urbi atque templo iuribus debitis ac privilegiis. Novam Ecclesiam metropolitanae Sedi Novarcensi subdimus, cuius Praesuli Episcopus Metuchensis obnoxius erit ad normam iuris. Mensam constituent sive Curiae emolumenta, sive populi collationes, sive bonorum pars, quae e divisione bonorum dioecesis Trentonensis conditae dioecesi obvenient, ad canonem 1500 C.I.C. Indulgemus etiam ut, quoadusque Canonicorum Collegium condatur, Consultores dioecesani deligantur, ut Ius Canonicum praescribit. Circa sacrorum candidatorum formationem serventur praescripta iuris communis, ratione habita normarum Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica datarum. Simul ac nova dioecesis constituta fuerit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in qua beneficium vel officium habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, illi in qua legitime degant. Ultimum, documenta et acta quae novam Sedem respiciant ad eius Curiam mittantur, ut in archivo rerum religiosarum diligentissime serventur. Ceterum, Venerabilem Fratrem Pium Laghi legamus ut has Litteras Nostras ad effectum deducat, vel per se ipse, vel per alium, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesima mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 2, pp. 195-196

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana