Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANURADHAPURENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA ANURADHAPURENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR

 

Qui idem ac beatissimus Petrus, Apostolorum praecipuus, munus accepimus universi Christi gregis pascendi, eodem, etiam quantum maxime possumus, amore ac dilectione tuemur, eo vires Nostras, et curas, et sollicitudines contendentes, ut quae gregi magis prosint, eadem et pro viribus in rem deducamus. Qua re, cum in Praefectura Apostolica Anuradhapurensi iam catholica fides haud parva cepisset incrementa, atque Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus visum esset bene fieri si eadem ad gradum dioecesis eveheretur; per id enim tum Missionariis ibi adlaborantibus meritae laudis testimonium reddi, animum addi ad novos labores propagandae religionis causa; Nos in Venerabilium Fratrum Nostrorum sententiam inclinantes, haec apostolica Nostra potestate decernimus. Praefecturam Apostolicam Anuradhapurensem ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, factis nempe iuribus atque oneribus quae dioecesium sunt propria. Eam autem metropolitanae Sedi Columbensi in Taprobane ceu suffraganeam subicimus, atque iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus, ut adhuc fuit ; eius sedem episcopalem in urbe Anuradhapura poni statuimus, cathedram vero in templo S. Iosephi collocari, in eadem urbe, quod cathedralis templi dignitate ornabitur. Episcopus novae dioecesis Consultores dioecesanos pro Canonicis eliget, ad normam iuris, qui eum adiuvent sive consilio sive opera. Quod autem mensam respicit, electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, administrationem, similia, omnia iure Canonico temperentur. Ceterum, ad haec, quae per has Litteras iussimus perficienda, Venerabilem Fratrem Nicolaum Rotunno legamus, Archiepiscopum titulo Minorensem, atque in Insula Taprobane, vulgo Sri Lanka Pro-Nuntium Apostolicum, vel quem ipse delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 6, pp. 668-669

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana