Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UABAGANA*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI MONTIS HAGENSIS,
IN PAPUA NUOVA GUINEA DIOECESIS NOVA CONDITUR NOMINE UABAGANA

 

Universae ecclesiae administrationi praepositi, ubi spes nova affulgeat posse christianam religionem meliore uti fortuna, eo sane non dubitamus sollicitam intendere mentem. Hic enim unus articulus regnat in corde : quomodo fidem Christi, patrimonium scilicet omnium pretiosissimum, et tueamur, et propagemus, et quasi in animos insculpamus. Quapropter, cum in Papua Nova Guinea christiana religio Dei gratia atque labore Missionariorum felicia ceperit incrementa atque praevideatur maiora esse captura, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri si, divisa dioecesi Montis Hagensis, nova conderetur in fidelium christianorum utilitatem. Quae probantes, apostolica Nostra auctoritate haec statuimus. Territorium civilis provinciae vnlgo Enga a dioecesi Montis Hagensis dividimus, quo novam dioecesim constituimus, ab urbe principe eius dicionis, Uabaganam appellandam, metropolitanae Sedi Montis Hagensis, ad quam dignitatem hodie hanc dioecesim eveximus, suffraganeam ; ita ut ipsa archidioecesis Montis Hagensis deinceps tantum territorium provinciae civilis vulgo Western Highlands comprehendat. Huius autem Ecclesiae Sedem in urbe Wabag collocari statuimus, cathedram, in templo Boni Pastoris, in eadem urbe ; item pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur ad normam Iuris. Cetera iure Canonico temperentur. Ceterum ea quae praecepimus Venerabilis Frater Franciscus De Nittis ad exitum deducet, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea apostolicus Pro-Nuntius, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 7, pp. 763-764

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana