Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YOPUGONEN.*

QUIBUSDAM DETRACTIS AB ARCHIDIOECESI ABIDIANENSI
NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE YOPUGONENSIS

 

Quam invisimus non semel Nos Africam continentem terram peculiari videlicet cura respicimus utpote quae tantum prae se ferat spei tamque laetam venturae Ecclesiae prosperitatis exspectationem. Consilia itaque apta libentes capimus inceptaque inimus unde efficaciter consulatur flori ac progressui communitatum ecclesialium eiusdem interminatae fere terrae. Quam ob rem, quoniam Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praefecti, habita nimirum ratione consensionis illornm quorum intererat, providi existimaverunt novam in Litore Eburneo dioecesim esse excitandam, quo certius ibidem evangelizandi adiuvaretur industria, Nos hanc eorum sententiam confirmamus atque ex potestatis Nostrae apostolicae plenitudine hisce ipsis Litteris sequentia decernimus fierique iubemus. Ab archidioecesis Metropolitanae Abidianensis finibus loca seiungimus occidentalia necnon septentrionalia, in quibus urbs vulgo « Yopougon » iacet tum etiam regiones civili descriptione appellatae : Agboville, Adzopé, Tiassalé, Sikensi, Dabou, Jacqueville quibus novam dioecesim condimus Yopugonensem nomine cuius limes terminetur finibus Archidioecesis Abidianensis prout est post detractionem superius memoratam et dioecesium similiter Gagnoaensis, Bouakensis et Abenguruensis, et in parte australi litore maritimo Atlantico. Mandamus praeterea ut nova haec dioecesis sit archidioecesi Abidianensi suffraganea ipsiusque templum cathedrale habeatur aedes in urbe Yopugonensi sita Sancti Andreae Apostoli sacra ; pro canonicorum autem coetu volumus ad tempus Consultores adsint ad regulas statutas delecti. Denique praecipimus ut singula a Nobis hic praestituta ad effectum perducantur ipso a Nuntio Apostolico in Re publica Litoris Eburnei aut a viro in ecclesiastica dignitate constituto ad id subdelegato, salvo onere curandi ut certa veraque omnium de exsecutione documentorum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito transmittantur. Has demum Apostolicas Litteras tam nunc quam in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die octavo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo Pontificatus Nostri quarto.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
       S. Collegii Decanus

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang.
Praef.

 

Liborius Scaccia, Protonot. Apost. 
Renatus Ausiello, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 973-974

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana