Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

INTERAMNENSIS - NARNIENSIS ET AMERINA*

DIOECESES INTERAMNENSIS NARNIENSIS ET AMERINA
AEQUE PRINCIPALITER CONIUNGUNTUR

 

Quoniam ipsum statuit Concilium Vaticanum Secundum ut firmiore consilio dioeceses per orbem terrarum coniungerentur aut seiungerentur, quo nempe plenius certiusque prospiceretur spiritali commoditati Christifidelium in eis degentium faciendum omnino est visum ut de communitatibus Interamnensi Narniensi et Amerina tale quiddam susciperetur, cum priores binae iam plures annos iure cohaererent Amerina vero diutius concrederetur Admnistrationi Apostolicae ipsius Ordinarii Interamnensis et Narniensis. Exceptis igitur sententiis locorum Ordinariorum Conferentiae Episcopalis regionis Umbriae, quorum scilicet maximi intererat, atque perspectis consiliis Venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis Sacrae Congregationis pro Episcopis Praefecti, et suppleto consensu quatenus opus erat, eorum ad quos res pertinebat aut ad se rem pertinere qui censebant, Nos pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine harumque Litterarum virtute sic inter se cathedrales ecclesias Interamnensem, Narniensem et Amerinam aeque principaliter devincimus ut unus idemque sacrorum Antistes cuique communitati praesit atque ipse Episcopus Interamnensis, Narniensis et Amerinus simul existimetur re veraque sit ; qui deinde Praesul sacer beneficia unius dioecesis presbyteris alterius communiter conferre possit. Decreta autem haec Nostra ut rite in effectum deducat, Venerabilem Fratrem Bartholomaeum Sanctum Quadri Archiepiscopum Mutinensem destinamus, cui facultates necessarias et opportunas tribuimus etiam subdelegandi, ad negotium de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito simul onere ad Sacram Congregationem pro Episcopis quam primum transmittendi verum exemplar actus ita factae exsecutionis. Contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 1, pp. 14-15

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana