Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LITUANIA

*

ORDINARIATUS MILITARIS IN LITUANIA CONDITUR

 

Christi discipuli nos, « in carne ambulantes, non secundum carnem militamus — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo » (2 Cor 10, 3-4). Verumtamen magni aestimamus, qui patriam suam aliaque bona secundum iustitiam defendunt, eisque necessaria spiritalia iuvamina providere curamus. Nunc igitur, cum inter Apostolicam Sedem et Lituaniam inita sit pactio hunc in finem ut catholicis christifidelibus ad copias terrestres, maritimas et aerias pertinentibus, stabili firmioreque ratione spiritualia praestentur adiumenta, Nos Ordinariatum Militarem in Lituania constituimus, sollicito animo cupientes ut ibidem milites iisdem bonis frui possint quibus ceteris in nationibus christiani gaudent eiusmodi munus exercentes. Ordinariatus militaris praedictae Dicionis regetur normis generalibus Constitutionis Apostolicae « Spirituali militum curae », Statutibus ab Apostolica Sede editis, legibus ecclesiasticis universalibus. Ad haec omnia perficienda delegamus Venerabilem Fratrem Hervinum Iosephum Ender, Archiepiscopum titulo Germaniensem in Numidia et Nuntium Apostolicum in Lituania, vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in eadem Republica gestorem, necessarias et opportunas eidem tribuendo facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito remittendi ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis. Has Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum tempus volumus, quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 125-126

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana