Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOBODIULASSENSIS

*

NOVA IN BURKINA FASO PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR, BOBODIULASSENSIS APPELLANDA, QUAE AD DIGNITATEM
ARCHIEPISCOPALEM ET METROPOLITANAM EVEHITUR

 

Afrorum ecclesiales communitates vigere iam laetantes cernimus atque ut eae usque volumus floreant et Christi salutem omnibus exhibeant. Nunc fideles, qui in Burkina Faso sunt, ob oculos versantur, ad quorum salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. Itaque quorum interest cognitis suffragiis, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra usi potestate, distractis dioecesibus Bobodiulassensi, Banforensi, Deduguensi, Diebuguensi et Kunensi a Sede metropolitana ragaduguensi, novam Provinciam ecclesiasticam condimus Bobodiulassensem appellandam eamque in principali Sede Bobodiulassensi locandam. Ipsa denique ad Archidioecesis metropolitanae dignitatem evehetur, cui nectentur dioeceses Banforensis, Deduguensis, Diebuguensis et Nunensis, veluti suffraganeae Sedes. Renuntiamus exinde Venerabilem Fratrem Anselmum Titianma Sanon, hactenus Episcopum Bobodiulassensem, Archiepiscopum Metropolitam Bobodiulassensem. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Marium Zenari deputamus, Archiepiscopum titulo Iuliensem, atque in Burkina Faso Apostolicum Nuntium, facta videlicet facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae. apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris anno Domini bis millesimo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 4, p. 195

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana