Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MACEDONIAE*

NOVA EXARCHIA APOSTOLICA PRO FIDELIBUS
BYZANTINI RITUS IN MACEDONIA CONSTITUITUR

 

Communitates ecclesiales, in orbe terrarum quae innumerae feliciter reperiuntur, quamvis varias prae se ferant formas speciesve, in unum tamen conspirant et fidelium spiritalem prosperitatem cunctae pro viribus affectant. Nos autem omnium Ecclesiarum tueri volumus legitimas religiosas consuetudines itemque contendimus et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae adipiscantur. Nunc de Macedoniae gente ritus Byzantini cogitamus deque eiusdem commodiore condicione. Itaque, postquam hac de re Venerabilem Fratrem Nostrum Angelum S.R.E. Cardinalem Sodano, Secretarium Status, audivimus, iudicavimus opportunum territorium aliquod ab Eparchia Crisiensi distrahere et novam Exarchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate novam Exarchiam pro fidelibus ritus Byzantini in Macedonia constituimus, cuius sedes in urbe Strumica locabitur, et Cathedrale templum sacra aedes Dormitionis Beatissimae Genetricis Dei Mariae erit. Haec deinceps Exarchia immediate Sedi Apostolicae subicietur et totam regionem civilem Macedoniae complectetur. Ad haec tandem perficienda consuetudines iuraque congrua serventur et quae a Codice Orientali praecipiuntur, nihil quibusvis rebus minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IGNATIUS MOUSSA card. DAOUD
Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, p. 339

 

© Copyright 2001- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana