Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SARATOVIENSIS SANCTI CLEMENTIS*

IN RUSSIA NOVA DIOECESIS SARATOVIENSIS
SANCTI CLEMENTIS APPELLANDA ERIGITUR

 

Meridionalem Russiae Europaeae partem, nempe paucos ante annos Administrationis Apostolicae Russiae Europaeae Meridionalis Latinorum finibus circumscriptam, modo postulavit Administrator eius Apostolicus Venerabilis Frater Clemens Pickel, Episcopus titulo Chusirensis, veluti dioecesim ut constitueremus. Nobis autem consilium hoc sane opportunum visum est propter spiritale bonum fidelium illic degentium. Ideo, re mature deliberata auditoque voto Venerabilis Fratris Georgii Zur, Archiepiscopi titulo Sestensis et Legati Apostolici in Russia, de consilio Secretariae Status, in territorio memoratae Administrationis Apostolicae novam erigimus dioecesim Saratoviensem Sancti Clementis nuncupandam, eamque metropolitanae Ecclesiae Moscoviensi Matris Dei suffraganeam atque iurisdictioni Congregationis pro episcopis obnoxiam facimus. Ut Pastori novae communitatis dioecesanae in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, sine mora instituatur. Sedem novae dioecesis in urbe vulgo Saratov ponimus, ecclesiam vero Deo in honorem Sancti Clementis dicatam in eadem urbe exstantem ad gradum ecclesiae Cathedralis evehimus, iuribus ac privilegiis concessis quae ad eiusmodi templa spectant. Ad Seminarii dioecesani erectionem et sacrorum alumnorum institutionem quod attinet, iuris communis serventur praescripta, prae oculis habitis Congregationis pro Institutione Catholica praeceptis. Selecti autem Seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam, si fas est, mittantur. Quod autem ad novae dioecesis pertinet regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, sede vacante, donec novus eligatur eiusdem sedis vacantis administratori, administratoris electionem, fidelium iura eorumque similia, serventur quae sacri canones praescribunt. Documenta autem et acta quae conditam dioecesim respiciunt, in eiusdem Curiae tabulario serventur.

Haec autem, quae praescripsimus, committimus perficienda Venerabili Fratri Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi et Legato Apostolico in Russia, absente autem eo, illi qui negotia curat Apostolicae Sedis in eadem regione, ac omnes eis tribuimus necessarias et convenientes facultates, etiam subdelegandi quemvis virum in dignitate ecclesiastica constitutum, onere imposito ad Congregationem pro episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar sedulo mittendi.

Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus, quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 600-601

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana