Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TAYTAYENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS TAYTAYENSIS CONDITUR

 

Evangelizandi operi in Philippinis Insulis ut quam efficientissime prospiciatur suadet Nobis Congregatio pro Gentium Evangelizatione ut inibi novum curemus Apostolicum Vicariatum excitandum. Huic autem consilio cum prorsus adsentiamur, re penitus ponderata auditisque omnium quorum intererat sententiis, pro Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine haec singillatim decernimus edicimusque. Septentrionalem partem Vicariatus Apostolici, qui Palavanensis adhuc nominatur, seiungimus atque in Vicariatum Apostolicum posthac Taytayensem nuncupandum convertimus secundum universas iuris communis regulas et normas hac de re vigentes. Fidenter omnino novam hanc dicionem pastoralibus curis commendamus Ordinis Augustinianorum Recollectorum. Totum vero ut hoc negotium felicissimum perducatur ad effectum, iubemus operam sedulam dare Venerabilem Fratrem Antonium Franco, Archiepiscopum titulo Gallesinum iisdem in Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium. Litteras autem has Nostras vim suam efficaciamque exserere volumus tam in praesens quam omne in posterum tempus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo Martii mensis anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
    CRESCENTIUS card. SEPE
     Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, p. 557

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana