Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COXINENSIS*

IN BRASILIENSI NATIONE PRAELATURA TERRITORIALIS COXINENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM
FINIBUS ET NOMINIBUS SIVE DE CURIA SIVE LINGUAE LOCI PROPRIIS

 

Cum Praelatura territorialis Coxinensis hisce postremis temporibus numero clericorum operibusque ecclesialibus aliquod incrementum cepisset, Venerabilis Frater Antoninus Migliore, Episcopus Praelatus Coxinensis, unanimo consensu Conferentiae Episcopalis Regionalis «occidentis I» atque Praesidis Conferentiae Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut haec praelatura territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero existimantes id in animarum bonum esse cessurum, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis atque in memorata Natione tunc Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam territorialem Coxinensem attollimus ad gradum et dignitatem dioecesis, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, atque iisdem nominibus de Curia et linguae loci propriis, quibus ad praesens nuncupatur. Huiusce novae dioecesis sedem episcopalem in urbe «Coxim» ponimus ibique exstans templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Insuper ipsius dioecesis Praesulem nominamus Venerabilem Fratrem Antoninum Migliore, hactenus Episcopum Praelatum eiusdem Sedis. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi et in Brasilia Apostolico Nuntio, cui quidem tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Novembris, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vieesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 165-166

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana