Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VELEZANA*

IN COLUMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS VELEZANA

 

Ad satius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Georgius Leonardus Gómez Serna, O.P., tunc sacrorum Antistes Succursensis et Sancti Aegidii, audita Conferentia Episcopali Columbiana, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Beniamini Stella, Archiepiscopi titulo Midilensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis sequentia decernimus. A dioecesi Succursensi et Sancti Aegidii separamus integrum territorium paroeciarum, quae patrio sermone nuncupantur: Cristo Rey in municipio Albania, Nuestra Señora del Carmen et Nuestra Señora del Rosario ad Barbosa, San Antonio de Padua et Nuestra Señora del Carmen prope Bolivar, Ecce Homo in loco Chipatá, Santa Rita de Casia apud El Guacamayo, Santo Cristo ad El Peñón, San José ad Florián, Santo Cristo ad Guavatá, San Roque in loco Güepsa, Sagrado Corazón in municipio Jesús María, Nuestra Señora del Rosario in municipio La Aguada, Sagrado Corazón in municipio La Belleza, Nuestra Señora de la Paz in municipio La Paz, Sagrado Corazón et San Ignacio in municipio Landázuri, Santa Bárbara in municipio Puente Nacional, San Benito in municipio San Benito, María Auxiliadora, Santa Elena, San José et San Juan Bosco in municipio Santa Elena, Santa María Madre de la Iglesia, Santa Teresita del Niño Jesús et San Isidro Labrador in municipio Sucre et Santa María del Jordán et La Transfiguración in municipio Vélez atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Velezanam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedictae paroeciae, simul sumptae, terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe Vélez ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo dicatum in honorem Beatissimae Virginis Mariae «de las Nieves », ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut ibidem Capitulum Canonicorum, ad iuris normam, instituatur. Praeterea dioecesim Velezanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Bucaramanguensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem archidioecesis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Beniamino Stella vel, ipso a sede absente, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Columbia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE       
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 566-567

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana