Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RAIPURENSIS*

IN INDIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA RAIPURENSIS, CUIUS METROPOLITANA ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS.

 

Cum constet Ecclesiam catholicam in India, in territorio Provinciae ecclesiasticae Bhopalensis, haud parva incrementa suscepisse, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibidem operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi incitarentur ad novas maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Petri López Quintana, Archiepiscopi titulo Acropolitani atque in eadem Natione Apostolici Nuntii, censuit nuper novam Provinciam ecclesiasticam iisdem in locis esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A metropolitana Sede Bhopalensi seiungimus dioeceses Ambikapurensem, Iagdalpurensem Syrorum - Malabarensium, Raigarhensem et Raipurensem, ex iisque constituimus novam Provinciam ecclesiasticam Raipurensem atque dioecesim eiusdem nominis ad gradum archidioecesis metropolitanae evehimus cuique assignamus uti suffraganeas ceteras dioeceses Ambikapurensem, Iagdalpurensem Syrorum - Malabarensium et Raigarhensem. Insuper Venerabilem Fratrem Iosephum Augustinum Charanakunnel, hactenus Episcopum Raipurensem, renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Raipurensem. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem diximus, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis mittendi memoratae Congregationi. Hanc denique Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n.7, pp. 390-391

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana