Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MISERATIO ILLA

VENERABILI SERVO DEI IACOBO DESIDERATO LAVAL
HONORES BEATORUM DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Miseratio illa qua Iesus affectus est cum turbas in deserto respexit gregi similes a nullo ducto pastore (cfr. Marc. 6, 34), cum ceteros Sanctos omnes usquequaque cepit, Christi sequaces, tum singulari ratione et modo servum Dei atque gratiae filium Iacobum Desideratum Laval; quem semper quidem misericordia inclinavit in pauperes, quos mala premerent, maxime tamen in Nigritas Mauritianam Insulam incolentes, in Oceano Indiano, vix eo ipso tempore civilem libertatem adeptos. Bene enim intellegebat fidelis Dei famulus nihil omnino iis prodesse, quod fuissent illi in libertatem vindicati, nisi simul ad recta ac sancta religionis principia informarentur, per quae una absolutam perfectamque libertatem tenerent. Iacobus Desideratus Laval, Sodalis Congregationis S. Spiritus sub tutela Immaculati Cordis B. M. V., natus est in Gallia, in oppido Groth, quod est in finibus dioecesis Ebroicensis, die duo de vicesimo mensis Septembres, anno MDCCCIII. Domi, praesertim a matre, observantiam et amorem erga pauperes ac miseros penitus didicit. Peractis vero studiis, patruo sacerdote solvente pecuniam, consilium cepit exercendae medicinae, qua egentibus se devovere posset. Lauream consecutus, in sua natali provincia quinque circiter annos eandem artem factitavit. At paulatim se a Deo vocari et allici ad sacerdotium intellexit. Qua re, annο aetatis suae tricesimo secundo, Seminarium S. Sulpitii Parisiense ingressus est; et, sacerdotio initiatus, parvae paroeciae vulgo Pinterville curio praefectus est. Statim autem intellexit suum esse pro paroecianis precari ac paenitentiam agere, iisque caritatem suam testificari. Vix tamen biennio exacto sensit se ad Evangelium in longinquis orbis terrarum plagis disseminandum inclinare. Cum autem studia obiret theologica, quosdam cognovit sacrorum alumnos, qui parabantur ad sese vitamque suam aliquando spirituali curse servorum Nigritaram in S. Dominici et Reunionis insulis dandam. Inter illas pias animas Venerabilis Franciscus Maria Paulus Libermann fuit, qui ab ipso sacro Consilio Propagandae Fidei incitatus est, ad Institutum aliquod condendum. Ad servum autem Dei Iacobum Laval quod attinet, aliquis Moderatorum Seminarii Sulpitiani eum ad spiritualia exercitia agenda invitavit. Post quae Ille, potestate sibi ab Episcopo facta omnique supellectile distributa pauperibus, se novo apostolatus generi commisit, atque ad Insulam Mauritianam perrexit, quo, die quarto decimo mensis Septembres, anno MDCCCXLC, in festo videlicet Exaltationis S. Crucis, pervenit. Nec tempori deinceps nec labori per vigenti tres annos pepercit; neque difficultates ullae impedierunt, quin omnibus nuntium liberationis a vitio et a peccato afferret. Nimirum eius indefessa fides, spes non confusa, et caritas ad omnia parata pariterque ad omnes intenta, multas conversiones a Deo impetrarunt Nigritarum, quorum aegrotos invisebat lenibatque, studio et amore carcere quoque detentos amplectens. Ad hoc, exitiosa saeviente pestilentia, quae saepius insulam vastavit, omnes suas vires opesque in filiorum auxilium et salutem contulit. Tum autem apostolici labores, tum etiam voluntaria vitae asperitas valetudinem venerabilis Servi Dei admodum debilitarunt. Qui, anno MDCCCLVI, apoplexia correptus in sacro Paenitentiae tribunali, procubuit. Attamen, usque ad mortem, quamvis apostolicae contentioni modum imposuisset, assiduus fuit in confessionibus audiendis, in omnibusque coram admittendis. Scilicet quidquid tem­oris supererat, orationi divinisque meditandis mysteriis impendebat. Tandem, ab omnibus observatus et cultus, a Nigritis amatus paterque habitus, quos ipse filios appellabat, Sodales fiducia magna cohortatus, in pace Domini die nono mensis Septembris, anno MDCCCLXIV, in festo S. Petri Claver sanctissime obiit. Venerabilis autem Servi Dei fama, ut magna fuerat in vita, ita post eius mortem crevit. Qua re, de eius beatificatione procuranda iam cogitatum; ac inquisitiones canonicae coeptae sunt, tum in dioecesi Portus Ludovici, tum in Ebroicensi. Quibus ad exitum deductis, atque a Sacra Rituum Congregatione rite expensis, Benedictus XV, P. M. Commissionem introducendae Causae die vicesimo sexto mensis Iunii, anno MDCCCXVIII, signavit. Et hi quidem processus apostolici acti sunt in dioecesibus Portus Ludovici, Ebroicensi, Parisiensi atque Burdigalensi. Post hos vero quaestio acta est de virtutibus in variis Sacrae Rituum Congregationis (quae postea pro Causis Sanctorum appellata est) coetibus, ab anno MDCCCCLVII ad MDCCCCLXXI: quas venerabilem Dei famulum heroum more exercuisse Paulus VI, P. M. Decessor Noster, constare dixit, publico die vicesimo secundo Iunii, anno MDCCCCLXII, facto Decreto. Disceptatum deinde, apud eadem Sacram Congregationem, ad iuridicam consuetudinem ac normam, de miraculis, quae Iacobo Laval intercedente a Deo acta dicebantur. Inter vero sanationes miro modo factas, ii qui Causam agebant, illam selegerunt, qua Iosephus Edgardus Beaubois, Mauricianus, in vestigio temporis sanatus est ab eczemate acuto, dam ad Iacobi sepulchrum Deo supplicabat. Sanationem vero illam a Deo per miraculum factam esse iudicatum est; idque, post probationem Summi Pontificis Pauli VI, per Decretum publici iuris factum est, die septimo mensis Iunii, anno MMDCCCCLXXVII. Idem vero Pontifex a, lege de altero miraculo adducendo, discutiendo, probando exemit. His actis, dies hic undetricesimus mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXIX, constitutus est ad sollemnem beatificationem tum Iacobi Desiderati Laval, tum Francisci Coll. In quo sane, inter Missarn, formulam translaticiam sollemniter recitavimus, quae est: a Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Margéot, Episcopi Portus Ludovici, et Raimundi Masnou Bοixeda, episcopi Vicensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorurnque Christifidelium explentes, e Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Desideratus Laval et Franciscus Coll Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Beati Iacobi Desiderati Laval die nona Septembris, Beati Francisci Coll die secondo Aprilis, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Santi». Resp. Amen. Post haec homiliam habuimus de utriusque virtutibus. Quae vero statuimus rata haberi ab omnibus volamus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XXVIIII, mensis Aprilis anno MDCCCCLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

De speciali mandato Sanctissimi hae Litterae Apostolicae signatae et expeditae sunt d. 25 m. Martii a. 1980.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana