Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VETUSTA EST

PAROECIALE TEMPLUM SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI
QUOD EST IN URBE DILLINGA, IN DIOECESI AUGUSTANA VINDELICORUM,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Vetusta est huius Apostolicae Sedis consuetudo ea honore augere templa quae sive a quam plurimis Christifidelibus ob Deiparae Virginis necnon Sanctorum memoriam frequentantur, sive ob sollemnem sacrorum rituum decorem refulgent, sive structura, arte picturisque insignia commendantur. Qua re, cum ad Nostram esset notitiam perlatum apud gentem intra dioecesis Augustanae Vindelicorum fines, in urbe Dillinga, opere religioneque praeclarum paroeciale templum Sanctis Apostolis Petro et Paulο dicatum exstare, Nos, istius sacrae cupientes aedis augere nitorem atque pietati fidelium paroeciae, quam diximus, satius prοvidere, enixas censuinius preces exaudire quibus Venerabilis Frater Iosephus Stimpfle, Episcopus Augustanus Vindelicorum, suo atque cleri populique nomine, postulavit ut idem templum Basilicae Minoris titulo locupletaretur. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, hisce Litteris atque Apostolica Nostra potestate, paroecialem ecclesiam, quam diximus, ad gradum Basilicae Minoris evehimus, factis iuribus et liturgicis concessionibus, quae huius generis sacris aedibus competunt, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII datum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Octobris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana