Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIGET MEMORIA

SANCTA TERESIA A IESU JORNET IBARS
CAELESTIS PATRONA SENUM ARGENTINAE ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Viget memoria Sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, quae, amore in Deum ardens, caritate erga senes, praesertim derelictos, refulsit atque huiusmodi officium vere christianum Congregations a se conditae voluit esse propositum. Quae cum a fidelibus in Argentina degentibus admodum colatur, decet eam novo honore ibi publice exornari. Quare excipiendas esse putavimus preces Venerabilis Fratris Nostri Radulfi S. R. E. Cardinalis Primatesta, Archiepiscopi Cordubensis in Argentina, qui, cleri ac populi vota expromens, petivit, ut peractam rite a se electionem praeclarae eiusdem Caelitis qua senum in Civitate illa vitam agentium Patronae ratam haberemus. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino consulto atque de Apostolica Nostra potestate Sanctam Teresiam a Iesu Jornet Ibars, virginem, caelestem apud Deum Patronam senum Argentinae confirmamus, cunctis adiectis iuribus atque privilegias liturgicis, servatis tamen iis, quae ad normam Instructionis eiusdem Congregationis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, sunt servanda. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Ceterum vοlumus, ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud Sauctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Novembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana