Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER TEMPLA

PAROECIALIS ECCLESIA SANCTI MARTINI, IN OPPIDO AMBERGA
DIOECESIS RATISBONENSIS POSITA, BASILICAE MINORIS TITULO EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter templa dioecesis Ratisbonensis singularem constat obtinere lοcum paroecialem ecclesiam Sancti Martini in οppido Amberga exstantem. Εa enim, praeclaro architecturae genere et ornamentis decοra, tum ob sacra quae istic fiunt sollemnia, cum plurimοrum ministrantium atque cantorum concursu, tum ob egregiam, qua Ambergenses Deum ac gloriosam Virginem Mariam colunt, pietatem, christianae vitae istius catholicae communitatis quasi quoddam centrum habetur. Qua re, cum Venerabilis Frater Rudolfus Graber, Εpiscopus Ratisbonensis, preces et vota cleri et pοpuli expromens, ab hac Apostolica Sede petivisset ut ecclesia, quam diximus, ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, istius Praesulis expostulationi Nobis concedere est visum potissimum ratis hoc Nostrae benevolentiae documentum et eidem ecclesiae decori et praedicti οppidi Christifidelium spiritali esse profuturum saluti. Iis igitur probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divinο hoc de negotio statuit, factis οlim a Nobis potestatibus, ecclesiam paroecialem Sancto Martino in oppido Amberga dicatam, ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris tollimus, instis cum iuribus atque liturgicis concessionibus, servatis tamen iis quae decretam «De tituo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno MCMLXVIII datum, iubet. Ceterum vοlumus ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterumn vim suam habeant ac suos effectus iugiter obtineant. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die decimo sexto mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana