Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOTUM EST

ECCLESIA SANCTUARIUM BEATI ANGELI AB ACRI BEATAE MARIAE
VIRGINI IMMACULATAE DICATA, IN ECCLESIAE BISINIANENSIS
FINIBUS POSITA, AD BASILICAE MINORIS GRADUM ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est sanctuarium Beati Angeli ab Acri Beatae Mariae Virgini Immaculatae dicatum, in quo corpus eiusdem Beati pie sancteque servatur, a quam plurimis Christifidelibus frequentari. Ad maiorem igitur religionis cultum atque pietatem istic auigendam, Venerabilis Frater Aeneas Selis, Archiepiscopus qui tunc erat Consentinus et Bisinianensis preces et vota cleri atque pοpuli expromens litteris die XXIX mensis Octobris anno ΜCΜLXXIX datis ab hac Apostolica Sede petivit, ut illa sacra aedes praeclam titulο atque hοnοre Basilicae Μinoris honestaretur. Nοs itaque iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino factis a Nobis facultatibus statuerit, certa scientia ac matura deliberatione deque plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in mοdum sanctuarium Beati Angeli ab Acri Beatae Μariae Virgini Immaculatae dicatum ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus atque liturgicis concessionibus quae templis hοc nomine insignibus rite competunt, modo ea servata fuerint, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii factum annο MCMLXVIII servanda sunt. Ceterum volumus ut hac Litterae Nοstrae sive nunc sive in posterum vim suam habeant suοsque effectus obtineant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulο Piscatoris, die XXI mensis Iulii, annο ΜCΜLXXX, Pontificatus Nοstri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana