Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIS FRATER

B. M. V. IMMACULATA A «CONCORDIA», IN DIOECESI FOROCONCORDIANA
IN ARGENTINA, PATRONA DIOECESIS ILLIUS CORFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Venerabilis Frater Adolfus Gerstner, Episcopus Foroconcordianus, datis Litteris die XI mensis Augusti, hoc anno, enixe rogavit ut beatam Virginem Mariam omni labe expertem, a «concordia» cognominatam, Patronam apud Deum dioecesis suae confirmaremus: beatissimam enim Christi Matrem tum titulο «Immaculatam» iam a primaevis historiae suae temporibus a pοpulο fuisse cultam singulari pietate ac religione; tum adiecto titulo a concordia» fuisse deinde a fidelibus optatae pacis causam habitam, sive praeteritum saeculum, sive futurum. Qua re clerum gregemque fidelium unο ore petere ut quam ipsi filiornm amore electionem fecerint, Episcopus probaverit, Vοs auctoritate Nostra in perpetuum confirmaremus. Vοs autem, quibus utrumque sacrum: et Christi Matrem Reginamqne caelorum exaltari, et filios, tot discordiae periculis obnoxiοs tam difficilibus tempοribus, validissimo Matris praesidio, tamquam vallο, muniri; aequissimo quidem animo admotae expostulationi concedimus, id profecto confisi, fore ut, tanta Virgine protegente, candida et suavissima pax non modo in dioecesi Foroconcordiana, sed etiam tota Argentina perennis perseveret. Qua re, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis a Nobis facultatibus, placet beatam Mariam Virginem Immaculatam a concordia esse et haberi Patronam caelestem dioecesis Foroconcordianae, id a Deo simul petentibus ut, aucta fide et amore filiorum, Matris etiam auxilia augeantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana