Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESURIVI ENIM

VENERABILI SERVO DEI BARTHOLOMAEO LONGO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere ... quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Matth. 25, 35, 40). Rerum ergo omnium caput est amor: amorem Dei dicimus et amorem proximi, qui ita coagmentantur, ut unum quid efficient, quorum alter similis est priori (Matth. 22, 37, 39). Quare haec est cuiuscumque adipiscendae sanctitatis via; ac tale fuit etiam novensilis Beati Bartholomaei Longo iter virtutis. Natus est autem Venerabilis hic vir die undecima mensis Februarii, anno MDCCCXLI, Latiani, in finibus dioecesis Uritanae, a Bartholomaeo et Antonia Luparelli; qui, ut erant fidei divites, filii pectus summa pietate imbuerunt. Ceterum, eandem puer religionem e schola et educatione Clericorum Scholarum piarum exhausit, in urbe Francavilla Fontana, ubi studia humanitatis complevit. Ius didicit tum Lyciae, tum Neapoli, ubi anno MDCCCLXIV est doctoris gradum adeptus. Sed heu ! est etiam hic eius christiana fides labefactata, quamvis inviolato corde. Qua re facile fuit e tenebris erroris in lucem emerso priora facta repudiare ad fidemque sanctam redire, iuvante Alberto Radente, Ordinis Fratrum Praedicatorum Sodali. Tum, totum pietati se dedit ductu atque stimulo Venerabilis Emmanuelis Ribera, e Congregatione SS. Redemptoris. Religio praeterea erga adorandum Cor Iesu, quod sanctissime colebat, fecit ut Venerabilem Catharinam Vοlpicelli cognosceret; item in amicitiam venit Mariannae Farnararo, nobilis optimaeque mulieris tum viduae; et cuius ante bona administraverat, mox hanc uxorem duxit, Gomes omnium benefactorum illius. Factum est autem ut eo tempore, quo negotia Mariannae Farnararo prοcuraret, in Vallem Pompeianam se conferret ad praedia invisenda quae mulier illa a defuncto viro hereditaverat; ubi, iniqua gentis condicione motus, consilium etiam cepit rebus, quantum maxime posset, mederi. Quod et fecit christianas veritates docendo, missiones religiosas curando, pietatem in beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, maxime per Rosarium, colendo; quin, novum templum struendum curavit. Ceterum, anno MDCCCLXXVII librum edidit «Quindecim Sabbata» deinde Supplicationem illam B.M.V. Pompeianae scripsit, nunc toto orbe terrarum diffusam; mox Commentarii edi coepti sunt «Il Rosario e la Nuova Pompei». Post haec orphanotrophium puellarum aedificandum curavit, atque hospitium pueris custodiendis, quorum parentes carcere detinerentur. Tandem, anno MDCCCXCVII Religiosam Congregationem condidit Filiarum a Pompeiano Rosario, quas Ordini Fratrum Praedicatorum aggregavit, cuius ipse Tertiarius esset. Futuri providens, Sanctuarium primum, deinde partem orphanotrophii Sanctae Sedi cessit. Demum, anno MDCCCCVI, bonis omnibus abdicavit ac eidem Sanctae Sedi permisit. Atque ex eo adiutor factus est atque Delegati Pontificia humilis administer. Cum vero iam octogesimum annum ageret, ad populum provocavit, ut hospitium conderetur, filiabus eorum excipiendis, qui in custodia essent. Quod et feliciter evenit. Tandem, post coepta tanta, pie sancteque morte lumina clausit die quinto mensis Octobris, anno MDCCCCXXVI, ob pietatem egregiam, fidem inconcussam, caritatem suavissimam, patientiam denique heroicam clarus. Cum autem eius fama sanctitatis ac miraculorum gloria cotidie glisceret, per annos MDCCCCXXXIV-MDCCCCXXXV instituti sunt processus informativi in Curia Pompeiana, item rogatoriales acti in Uritana atque Papiensi. Post vero varios casus, Paulus VI, Decessor Noster, die decimo quarto mensis Iulii, anno MDCCCCLXVII, decrevit Causam beatificationis posse apud Sedem Apostolicam introduci; ac sequenti anno processus apostolici absoluti sunt. Actum deinde de virtutibus Venerabilis Servi Dei, utrum videlicet heroum more exercuisset, primum in singulari Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum Coetu, deinde in Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium. Horum autem suffragia, ab eodem Decessοre Nostro probata sunt, facto decreto die tertio Octobris, eodem anno MDCCCCLXXV. Ad miracula vero quod attinet, unum e multis actores causae delegerunt: sanationem videlicet perfectam atque constantem Carmelae Rocco. Quam sanationem diligentissime explοratam tum a Theologis, tum a medicis Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, tum a Consultoribus ac Praelatis, item a Patribus Cardinalibus in Congregatione plenaria, esse vere miraculo tribuendam ob intercessionem Venerabilis Bartholomaei Longo, die tertiadecima Iulii, anno MDCCCCLXXIX Nos ediximus. Qui praeterea post cetera inspecta prodigia, ab alterius lege exhibendi miraculi partes exemimus. Post haec autem iam statuta dies est ad sollemnem beatificationem tum eius, tum Sororis Mariae Annae Sala, tum Aloisii Orione sacerdotis. Hoc mane ergo, plurimis Patribus Cardinalibus, Episcopis, Christifidelibus utriusque ordinis, in unum collectas, in foro S. Petri, Romae, formulam beatificationis per Sacrum sollemni caerimonia recitavimus, quae fuit: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Bongianino, Episcopi Derthonensis, Carola Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Dominici Vacchiano, Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis Mariae a SS.mo Rosario, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Orione, Maria Anna Sala, Bartholomaeus Longo, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Aloisii Orione, die duodecima Martii, Beatae Mariae Annae Sala, die vigesima quarta Novembres, Beati Bartholomaei Longo, die quinta Octobres, in locis et modes iure statutis, quotannis celebrari possit. In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione de uniuscuiusque beati vita et virtutibus, eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus firma sint in perpetuum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Οctobris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana