Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NISI GRANUM

DEI FAMULAE CALUDINAE THÉVENET
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert» (Io 12, 24).

Hic autem Evangelii locus bene casibus famulae Dei Claudinae Thévenet aptari potest; quae profecto crudelissimo funere adflicta ab intestino Galliae bello ipsius familiae parato, multum fructum attulit sive pietatis, sive bonorum operum in proximi utilitatem, sive denique per novae religiosae familiae constitutionem.

Claudina Thévenet, Lugduni nata est, die tricesima mensis Martii, anno MDCCLXXIV. Decimum annum agens credita est curis Religiosarum a S. Benedicto, quae apertum ludum humanitatis in Abbatia S. Petri ibi urbis dirigebant. Meuse autem Septembri, anno MDCCXCIII, fratres eius duo natu maiores in custodiam conditi sunt; quare carcerem cotidie itare ut iis ceterisque multis duri solacia casus bona praeberet. Mane autem diei quinti Ianuarii, anno MDCCXCIV, cum fratres vidisset ad mortem duci secutaque esset ad locum supplicii, epistolam ad parentes ab us accepit, quorum et ultima verba audiit fidei plena: «Claudina, dimitte to quoque, sic ut nos dimittimus»! Quantopere autem haec facta puellam affecerint, vix credi potest. Quae, terrenis omnibus abdicatis, curas omnes eo tendit, ut Deo Ecclesiaeque unice serviret.

Rebus vero post seditionem compositis, non sane Claudina dubia haesit quin liberius se totam operibus caritatis daret. Laboranti autem adfuit Andreas Coindre, Sacerdos, qui non solum studiosae mulieris industriam magni faciebat, sed auxit anno MDCCCXVI per «Pium Opus a divina Providentia», quo quidem initio duarum puellarum rebus mederi studebatur, in sacra templi area occulte derelictarum; postea vero etiam aliarum cura acta est; quin anno MDCCCXVII, condito «Pio Sodalicio a Sacro Corde» eo spectabatur ut illi qui adhaerescerent per christianarum virtutum atque Consiliorum Evangelicorum usum sancti fierent. Ambarum autem harum religiosarum societatum Claudina Praeses facta est. Iure. Nam omnes sive doctrina, sive laude virtutum superabat. Cum autem anno MDCCCXVIII Pia Consociatio, sic volente A. Coindre, in formam Religiosae Communitatis redacta est, Claudina Moderatrix novae Congregationis facta est; quae nomen sumpsit «Sororum a Sacris Cordibus». Ceterum paulo post Claudina materna domo relicta, una cum aliquot sociis Religiosarum domicilium petiit in ea urbis parte situm, quae populari sermone cognominabatur «Pierres plantées» sed anno MDCCCXX nova eademque aptior domus structa est tamquam Congregationis Sedes in colle vulgo dicto «Fourvière», Lugduni. Tamen, alienis atque iniquis temporibus, Claudina alteram domum Monistrol, quae est urbs in finibus Aniciensis dioecesis, aedificandam curavit, in eaque, post Ordinarii illius loci probationem, iam suam Religionem publice professa est, die quinto et vicesimo mensis Februarii, anno MDCCCXXIII, paucis cum Sodalibus; atque continuo Moderatrix Generalis est canonice confirmata. Reliquos vitae suae annos pia Mater in delineandis Constitutionibus in novis domibus constituendis, in adipiscenda sanctitate consumpsit, multis difficultatibus implicata, obsaepta, ac quasi circumvallata, maxime post exitum Andreae Coindre. Tandem, die tertio mensis Februarii, anno MDCCCXXXVII, aetatis suae sexagesimo tertio, ad Deum, principium suum, remeavit, Sanctorum more.

Ad illius vero animi virtutes quod attinet, amor Dei ac proximi in ea maxime floruit; qui cum semper praevaluit, tum praesertim tempore mortis. Ceterum amori proxima in medium venit humilitas, iuxta Pauli verba: «Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Col 33). Ut autem in eius pietate primas Christus ageret, impulit exemplum B.M.V.; cuius rei consciae eius Sodales ac filiae, post eius mortem mutato Instituti nomine, «Congregationem Iesu et Mariae» appellarunt. Humilitatis autem amor, quod est Congregationis huius insigne, id effecit ut illae de Causa beatificationis Claudinae ne cogitarent quidem. Serius tamen, hoc est nostro saeculo ineunte, est in eam sententiam discessum, ut Causae initium fieret. Cum autem iam nulli essent oculati testes, res Section Historicae committenda fuit Sacrae olim Rituum Congregationis.

Discussa autem ac probata documentorum fide, iam anno MDCCCCLXXIII Causa publice agi coepta est; atque servatis de iure servandis, Paulus VI Decessor Noster, die sexto Februarii, anno MDCCCCLXXVIII, Decretum fecit de virtutibus a Claudina heroum more cultic. His actis, hoc anno, die tricesimo Martii, Ipsi, altero probato miraculo, quo Aloisius Alfonsus Soto Villa perfecte sanatus est a tabe quadraginta annorum, ab alterius miraculi exhibendi lege, Causae actores eximimus, cum fama signorum a Deo per Claudinam patratorum, bene constaret. Patuit ergo via ad Claudinae beatificationem. Quae hodie locum habuit in area templi S. Petri, Romae. Mane enim inter Sacrum tum Claudinam, tum reliquos Beatos renuntiavimus, qui formula continentur quam pronuntiavimus. Est autem haec: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine, Episcopi Cadurcensis, Alafridi Battisti, Archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni, Episcopi Papiensis, Alexandri Renard, Archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis, nec non plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac die tricesima prima Decembris, Beati Aloisii Scrosoppi die tertia Aprilis, Beati Richardi Pampuri die prima Maii, Beatae Claudinae Thévenet die tertia Februarii, Beatae Mariae Repetto die quinta Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Ceterum haec in perpetuum valeant, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana