Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PLANE CONSTAT

TEMPLUM COENOBII FONTIS AVELLANENSIS SANCTAE CRUCI
ET SANCTO ANDREAE APOSTOLO DICATUM
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Plane constat templum Sanctae Crucis et Sancti Andreae Apostoli sacrum, quod in dioecesi Calliensi et Pergulana exstat ac Coenobii Avellanensis est proprium, haud parvo in munero et honore iam diu esse non solum ob antiquum eius structurae genus ad artem pertinens romanicam et gothicam totique aedificio ibi instructo congruens sed magis etiam ob eius historiam cum ipso Asceterio conexam, quod quidem vita et opera Sancti Petri Damiani christianisque complurium sanctorum virorum virtutibus praeclarum est factum et immortalitati ab ipso Dante Aligherio poëtice commendatum. Quod igitur ad Nos attinet, qui quam maxime ad Christifidelium pietatem quoquo modo alendam et confirmandam assidue conferre cupimus, satis causae nunc adesse putamus, cur audiantur preces Reverendissimi Patris Ramiri Merloni, Avellanensis Coenobii Prioris, qui, communia cum Camaldulensium monachorum tum fidelium vota expromens suis ipsius cumulata, nuper ab Apostolica hac Sede petiit ut templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris exornaretur. Qua de causa Nosmet ipsi, sequentes ratamque habentes sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis propositam, summa potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum id praelaudatum templum Sanctae Cruci Sanctoque Andreae Apostolo dicatum in memorata dioecesi situm ad dignitatem ac titulum Basilicae Minoris evehimus cunctisque insignimus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ad cetera huius ordinis templa pertinent; iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt servanda. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Ceterum iubemus has Litteras Nostras religiose observari suosque in praesens et in posterum tempus effectus habere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Martii, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana