Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EX IPSO

APOSTOLICA NUNTIATURA IN DANIA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ex ipso quo fungimur munere animorum saluti prospiciendi consequitur ut diligentissime curemus publicas necessitudinis et amicitiae rationes inter civiles civitates et Apostolicam hanc Sedem ineundas initasque fovendas et prosperandas. Eam ob causam, re bene considerata et perpensa, Apostolica Nostra usi auctoritate et potestate, per has Litteras condimus apud Regnum Daniae Apostolicam Nuntiaturam, cuius sedes erit Haunixe, in Regni urbe principe, eidem omnia iura dantes et privilegia et honores et indulta eiusmodi Legationum propria. Quae autem hic edicimus et statuimus, vim volumus herbere et nunc et in posterum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana