Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM DENIQUE

IN SUETIAE NATIONE APOSTOLICA CONSTITUITUR NUNTIATURA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum denique pacis optatae ac prosperitatis, quanta insuper ipsius progressionis socialis semina tum societati civili adferat amicitia publice contracta necnon adsiduus necessitudinis usus frequentatus inter hanc Sedem Apοstolicam ac per orbem terrarum nationes, nemo profecto est quin videat Nosque ipsi magis immo in dies experimur. Quae quidem ipsa causa dignissima Nobis videtur cur iam cum Suetiae Civitate arctiοra coniunctionis vincula conserantur per institutum Apostolicae Nuntiaturae et opus Legati Nostri eandem apud Nationem. Idcirco, universis perdiligenter expensis rebus ac negotii rationibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum Apostolicarum virtute apud nationem Suetiae erigimus legitime atque constituimus Nuntiaturam Apostolicam, cui simul omnia ac singula deferimus officia, privilegia et indulta quae sunt Legationum huius modi propria. Quae ideo omnia iter edicimus ac statuimus ut Apostolicae hae Litterae tam nunc quam in posterum tempus suam exserant vim, contrariis nequaquam obstantibus rebus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana