Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

PAROECIALE TEMPLUM SANCTAE MARGERITAE IN ARCHIDIOECESIS
 COLONIENSIS LOCO «DUESSELDORF-GERRESHEIM» EXSTANS,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras metropolitanae Ecclesiae Coloniensis aedes admodum refulgere novimus paroeciale templum Sanctae Margaritae dicatum, quod vetustate, Romanico architecturae genere, quod dicunt, necnon pulchritudine clarum, in loco «Duesseldorf-Gerresheim» exstat. Ibi praeterea insignes reliquiae pie servantur et Eucharisticum Sacrificium cum divinis officiis frequenti etiam concursu fidelium, scholae cantorum ac puerorum ministrantium decore peragitur. Qua re cum Venerabilis Frater Noster Iosephus S. R. E. Cardinalis Höffner, Archiepiscopus Coloniensis, litteris datis die XVI mensis Iunii hoc anno, preces et vota cleri populique sui expromens, ab hac Apostolica Sede petivisset ut templum, quod diximus, Basilicae Minoris titulo insigniremus, Nos istius expostulations Pastoris, libenti quidem animo censuimus obsecundare. Ea igitur probantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac in re statuerit, Apostolica Nostra auctoritate paroeciale templum Sanctae Margaritae sacrum, in loco «Duesseldorf-Gerresheim» intra fines Ecclesiae Coloniensis positum, in numerum Basilicarum Minorum redigimus, cum omnibus iuribus et privilegiis congruentibus, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris n die vi mensis Iunii anno McMLxνlll editum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana