Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAECUMQUE DOMUS

IN ITALIA TEMPLUM CATHEDRALE CALLIENSE, BEATAE MARIAE VIRGINI IN
 CAELUM ASSUMPTAE SACRUM, AD HONOREM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quaecumque Domus Dei decorem Nobis augere videntur, ea libenti animo studemus comparare. Quoniam igitur Venerabilis Frater Constantius Micci, Episcopus Fanensis, Forosemproniensis, Calliensis et Pergulanus, litteris datis die XVIII mensis Septembris superioris anni, cleri populique sui etiam nomine ab hac Apostolica Sede petivit ut cathedrale templum Calliense, Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum, ad gradum Basilicae Minoris eveheretur, Nos admotae expostulationi plane concedendum esse putamus, ratione praesertim habita tum istius sacrae aedis vetustatis, tum pietatis fidelium qua ibi Deum, gloriosam semper Virginem Mariam et Sanctos caelites pie colunt. Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, facta Nobis potestate, hac de re gesserit, Apostolica Nostra auctoritate usi, cathedrale templum Calliense, de quo sermo fuit, ad Basilicae Minoris dignitatem tollimus, cum iuribus atque privilegiis rite competentibus iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MCMLXXXII, Pontificates Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana