Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIS QUI CONFITEBITUR

VENERABILIBUS SERVIS DEI SALVATORI LILLI ET SEPTEM SOCIIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis» (Mt 10, 32).

Venerabiles Servi Dei Salvator Lilli et eius septem Socii in martyrio promissionem divini Magistri crediderunt et, ei coniuncti, in fidei professione manserunt usque ad sanguinis effusionem, et hinc praemium aeternae gloriae consecuti sunt.

Venerabilis Salvator Lilli Cappadociae in Aquilana provincia ortus est the XIX mensis Iunii anno MDCCCLIII, a parentibus valde christianis. Vestem religiosam induit Fratrum Minorum in Conventu loci Nazzano Romano appellati anno MDCCCLXX et professionem religiosam fecit anno MDCCCLXXI. Peculiaris condicio, quae in Italia facta est propter Ordinum religiosorum abrogationem a Potestatibus Publicis decretam, effecit ut iuvenis alumnus Franciscanus ad Loca Sancta Palaestinae proficisceretur. In urbibus Bethlehem et Ierusalem suam perfecit theologicam atque pastoralem formationem, ordinatione presbyterali absolutam, quam die VI mensis Aprilis accepit anno MDCCCLXXVIII.

Duobus post annis servitii apud Redemptoris sepulcrum, missus est ad Marasc Armeniae Minoris, ubi per quindecim annos in alacrem apostolatum incubuit. Per eum in humili illa gente studium effulsit missionale et Spiritus S. Francisci Asisinatis. Caritate impulsus, tres novos condidit vicos ut dispersos nucleos familiares congregaret, quo melius eos protegeret ac edoceret. Amplum emit agrum ut opus daret et panem indigentibus et constanter instituendis iuvenibus prospexit. Praesertim alacriorem reddidit suorum paroecianorum vitam religiosam, qui eius trahebantur exemplo, pietate ac liberalitate. Aegros, pauperes, parvulos praeferebat. Sapiens consultor et rollers operum socialium fautor, necessitatibus catholicorum, orthodoxorum et Macometi sectatorum consulebat; qua re ab omnibus aestimabatur et observabatur.

Anno MDCCCXCIIII nominatus est parochus et superior hospitii oppidi Mugiukderesi. Ibi est insequentis anni mutationibus deprehensus, cum multae caedes patratae sunt a Turcis, praesertim Armenorum catholicorum. Fratres sodales vigilantem pastorem hortati sunt ut ad tutiorem confugeret locum.

Ipsi loci incolae, de vita Patris sui solliciti, perstiterunt ut in tutum se reciperet. Sed is quiete et fortiter respondit: «Meas non possum relinquere over; malo cum eis mori, si est necessarium». Die XIX mensis Novembris anno MDCCCXCV milites domum paroecialem ingressi sunt et dux eorum illi optionem dedit utrum Christum negaret an moreretur. Firma cum fortitudine Venerabilis Servus Dei suam est fidem confessus: «Nullum, nisi Christum, cognosco». Post tres dies est a manipulo abductus una cum septem paroecianis: Baldji Oghlou Ohannès, Khodianin Oghlou Kadir (vel Khadjir), Kouradji Oghlou Tzeroum (vel Zirou vel Ziroun vel Zirun), Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremias Oghlou Boghos, parochi famulus, David Oghlou David, Toros, frater Davidis. Duas horas iter fecerunt. Postquam illos morati sunt apud torrentem, tribunus militum postremum iis proposuit utrum Christum negarent an morerentur. Cum fidem suam prodere recusassent, primus occisus est Pater Salvator Lilli militum cuspidibus transfossus, et, statim post, reliqui septem Socii, testes, sicut ille, intrepidi et illustres Christi.

Sanctitatis fama durante, Vicarius Apostolicus Aleppensis initium fecit Causae canonizationis anno MCMXXX. Praescriptis canonicis processibus celebratis, apud Congregationem pro Causis Sanctorum secundo cum exitu actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et deinde Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum. Die XII mensis Iulii anno MCMLXXXII, coram Nobis promulgatum est decretum, quo declaravimus mortem Patris Salvatoris Lilli a Cappadocia et eius septem Sociorum habendam esse verum martyrium.

Statuimus dein ut ritus beatificationis die III mensis Octobris eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur in Basilica Vaticana Principi Apostolorum dicata, bane sumus inter Missarum sollemnia formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum, Georgii Layek, archiepiscopi Aleppensis Armenorum, Pauli cardinalis Guyon, archiepiscopi Rhedonensis necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Salvator Lilli, Baldji Oghlou Ohannes, Khodianin Oghlou Kadir, Kouradji Oghlou Tzeroum, Dimbalac Oghlou Wartavar, Ieremias Oghlou Boghos, David Oghlou David, Toros Oghlou David et Ioanna Jugan, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beatorum martyrum Salvatoris Lilli eiusque Sociorum septem, die vicesima secunda mensis Novembris; Beatae Ioannae Jugan, die vicesima nona mensis Augusti, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit». Quae autem per has Litteras decrevimus nunc firma esse ac rata volumus et in futurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana