Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM DENIQUE

SANCTA RITA DE CASCIA OPPIDI AC MUNICIPII «VIÇOSA»,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS IN BRASILIA,
PATRONA PRINCIPALIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum denique cultus Sanctae Ritae de Cascia contulerit Christifidelium pietati infiammandae fidelque sustentandae intra fines Archidioecesis Marianensis in Brasilia, tum id ostendit quod singulari nuper honore ac studio omnium cummemoratus est centesimus et quinquagesimus annus a condita paroecia ei sacra in oppido publice dicto «Viçosa», tum etiam quod eodem fere tempore parochi utriusque paroeciae ea in urbe una cum sacerdotibus ac religiosis carmelitanis ibidem degentibus, immo et ipsae auctoritates civiles cum praesidibus consociationum illic religiosarum una mente voceque una sibi poposcerunt velut Patronam oppidi ac totius municipii Viçosa ipsam Sanctam Ritam de Cascia, quippe quam summa universi religione diutissime venerarentur adspectabili cum vitae effectu et spiritali fructu. Cum ergo Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Archiepiscopus Marianensis, suo ipsius nomine atque memoratorum fidelium preces Nobis exhibuerit ut Sanctam Ritam de Cascia oppidi ac municipii Viçosa Patronam principalem constitueremts et declararemus, Nos rebus optime reputatis atque eis omnibus confirmatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino facta a Nobis potestate iam egerit, id quod expetitum est quam libentissimo animo concedimus cum iuribus et privilegiis, quae huius generis Patronis caelestibus congruunt secundum Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub numero 30 aliasque approbatas normas, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus. Haec vero quae fieri iussimus tum in praesens tum in posterum omnino tempus firma ac rata esse volumus ut efficaciam suam obtineant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana