Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTA BEATAE

IMAGO B. MARIAE VIRGINIS NIVALIS, QUAE IN MONTE «IGLIZNA»,
INTRA FINES ARCHIDIOECESIS VRATISLAVIENSIS, CUSTODITUR,
PRETIOSO DIADEMATE CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta Beatae Virginis Nivalis imago colatur pietate, quae in monte «Iglizna» seu Acuum custoditur, intra paroeciae Sancti Ioseph Międzygórze fines posito et archidioecesis Vratislaviensis, catholicorum concursus optime significat, qui per aetates iam inde ab anno 1782, cum eidem Virgini est ibi ecclesia dicata, se illuc indesinenter contulerunt, benignam dulcissimae illius Matris tutelam et efficacissimam apud Deum intercessionem impetraturi, cuius beneficia quamplurima fuisse eius templi annales describunt. Ad huiusmodi autem cultum augendum et ad debitas Dei Genetrici gratias persolvendas protot favoribus decursu temporis concessis, Venerabilis Frater Henricus Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, vota expromens sua, cleri et Christi fidelium, rogavit ut Nostro nomine Nostraque auctoritate imago illa posset pretioso diademate coronari. Qua re Nos, collatis cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino consiliis, libentissime annuimus petitioni ac per has Litteras auctoritate Nostra Apostolica facultatem ei facimus ut imagini, quam nuper memoravimus, Nostro nomine pretiosam impοnat coronam, praescripta de ritu et formula secutus. Ceterum Nos vehementer confidimus hoc sοllemni facto tum tantae Deprecatricis, caeli terraeque Reginae, gloriam auctum iri, tum catholicae illius communitatis fidem et mores firmatum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana