Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FRANCISCANUM VITAE

DE «REGULA ET VITA FRATRUM ET SORORUM
TERTII ORDINIS REGULARIS SANCTI FRANCISCI»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Franciscanum vitae propositum nostra quidem aetate, haud secus ac superiore tempore, complures viros et mulieres evangelicam sitientes perfectionem Regnumque Dei appetentes sine intermissione allicit. Ad Sancti Francisci Assisiensis exemplar adhaerescentes Sodales Tertii Ordinis Regularis sectari ipsum contendunt Iesum Christum, dum fraterno vivunt in consortio, evangelica consilia oboedientiae, paupertatis, castitatis votis publicis observanda suscipiunt et in vani generis operositatem apostolicam incumbunt. Quo perfectius suae vitae propositum exsequantur, adsidue orationis usum frequentant, germanam inter se excolunt caritatem atque vera utuntur paenitentia et abnegatione christiana. Cum autem hae singulae Franciscalis vitae propositi partes ac rationes luculenter in «Regula et Vita Fratrum et Sororum Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci» comprehendantur cumque prorsus ita descriptae convenient vero Franciscali instituto, Nos pro apostolicae potestatis Nostrae plenitudine statuimus, edicimus, decernimus ut haec Regula propriam habest vim momentumque ad genuinae Franciscalis vitae sensum Fratribus et Sororibus explanandum, usquequaque videlicet perpensis iis omnibus quae de hac re iam suo tempore edixerant Decessores Nostri Leo Decimus et Pius Undecimus Constitutionibus Apostolicis «Inter cetera» et «Rerum condicio». Quoniam novimus quanta diligentia curaque haec «Regula et Vita» cursum renovatae accommodationis perfecerit quamque feliciter ad optatam consensionis metam pervenerit communibus ex disceptationibus et inquisitionibus votis et elucubrationibus, idcirco fore certi confidimus ut propositos fructus effectusque renovationis adfatim in posterum consequatur tempus. Haec autem voluntatis Nostrae significatio praecipimus ut firma usque sit virtutemque exserat suam tam nunc quam posthac, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana