Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLA, SEU LOCA

TEMPLUM S. SEBASTIANI IN MONASTERIO ORDINIS S. BENEDICTI,
IN ARCHIDIOECESI S. SALVATORIS IN BRASILIA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS TOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templa, seu loca dignis interclusa structuris Deoque optimo maximo sive sanctis caelitibus dicata, in quibus sacra fiunt, divinae laudes canuntur, verba populo habentur bene hortantia, Christi doctrina traditur ad rectam fidelium institutionem, iusto honore affici et interdum singulari dignitate donari, Ecclesia cathοlica semper probavit atque in consuetudine habuit: haec enim omnia in Dei honorem tandem recidere nemo non videt. Cum ergo Venerabilis Frater Noster Avelar S. R. E. Cardinalis Brandão Vilela, Archiepiscopus Sancti Salvatoris in Brasilia, suo suique tum cleri tum populi nomine, id petierit ab hac Apostolica Petri Sede, ut templum S. Sebastiani in Monasterio Ordinis S. Benedicti titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoraretur, Nos quam aequo animo eius preces accipiendas decrevimus: agitur enim de templo religione venerabili, maiestatis pleno, antiquo, ut pro templis novae continentes, in quo, id enim maius est, christiana fides doctrina, praedicatione, sacris caerimoniis alitur in flammae modum, ut spes sit fore ut eo honore concesso, vivacior pietas in populo niteat. Qua re, ea probantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re statuerit, factis a Nobis olim facultatibus, libenter concedimus templum S. Sebastiani, quod est in Monasterio Ordinis S. Benedicti in archidioecesi S. Salvatoris in Brasilia, in Basilicis Minoribus annumerari, cum iuribus atque privilegiis iuxta rubricas competentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI factum mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII. Quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Decembris, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana