Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SINGULARI

SINITUR ARCHIEPISCOPUS MESSANENSIS NOMINE ATQUE AUCTORITATE
 SUMMI PONTIFICIS IMAGINEM B. M. V. A DIVINA PROVIDENTIA CORONARE,
QUAE IN URBE MONTALBANO ELICONA, IN EADEM ARCHIDIOECESI. COLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui singulari semper amore beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, hominum decus caelique florem, prosecuti sumus et prosequimur, libenti animo ea omnia Nos gerimus Ipsi, e quibus non solum laus tantae Matris et nomen augeri providerimus, in Filii nempe gloriam, sed solidere etiam pietatis incrementum in fidelium pectoribus nasci posse intellexerimus. Qua re, cum Venerabilis Frater Ignatius Cannavò, Archiepiscopus Messanensis, sive de sui gregis profectu, sive de caelestis Matris honore sollicitus, id ab hac Apostolica Sede petierit suo clerique populique nomine, ut imago B. M. V. quam populari titulo «Maria Santissima della divina Provvidenza» cognominant quamque in sacra sede urbis Montalbano Elicona tota fere archidioecesis Messanensis casta pietate veneratur, nomine et auctoritate Nostra redimire posset, Nos, aeque Pastoris aeque gregis preces excipientes, libenti et aequo animo petita concedimus. Poterit ergo Venerabilis Frater Ignatius Cannavò quere oravit ergere, atque sive per se ipse sive per alium, quem designaverit, imaginem illam celebrem B. M. V. a divina Providentia nomine at auctoritate Nostra sollemni caerimonia coronare, ad statas normas. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, capta occasione, caelestem Virginem in vota vocamus, ut sive egregio Praesuli, sive fidei eius populo praestita obsequia gratiae rοre atque uberi providentia rependat.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana