Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD HONORANDAM

ECCLESIA S. APOLLINARIS IN URBE
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad honorandam memoriam Sancti Apollinaris episcopi et martyres Ravennae civitatis saeculο septimo Romae in regione Campi Martii templum erectum est insigne sane ratione architectοnicae structurae sive historiae sive praesertim necessitudinis cum Armena Ecclesia, cuius martyres ibi peculiari veneratiοne coluntur. Quod quidem templum praecipua cura prosecute sunt Romani Pontifices, qui praerogativis Stationis Quadragesimalis, Tituli Cardinalitii et Collegii Canonicorum illud decoraverunt. Hoc ipsum templum, postquam Summus Pontifex Gregorius XIII Collegio Germanico-Hungarico eius cultum concredidit, magnam nοminis famam adeptum est ob liturgicarum caerimoniarum spendorem et ob perfectionem in cantu sacro exsequendo. Quae quidem nobilissimae traditiones minime cessaverunt, cum subinde ecclesia Sancti Apollinaris una cum adiunctis aedibus concessa est in usum Seminarii Romani et Seminarii Piani; immo incrementum susceperunt ex eο videlicet quod apud continentes domus sedes studiorum sacrarum est collocata. In pulchro huius ecclesiae sacello exstat imago Deiparae Virginis udo depicta, cui postea titulus Reginae Apostolorum est inditus quaeque summa pietate colitur. Sub materno ipsius patrocinio ad pietatem, ad scientism et ad discipinam exculta sunt crebra agmina sacerdotii candidatorum, quorum in numero hodie quοque plurimi sacerdotes recensentur qui curam animarum gerunt quique in supremos ecclesiasticae dignitatis gradus sunt evecti, Eminentissimus Cardinalis Hugo Poletti, Noster ipse in Urbe Vicarius, nuper Nobis exhibuit postulationem sacerdotum cultui huius sacrae aedis addictorum ut eadem titulo Basilicae Minoris decoraretur. Cui petitions Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino assensum praebuit. Nos autem vestigiis insistentes Decessorum Nostrorum ac peculiare benevolentiae testimonium proferre volentes erga hoc templum, ubi memoria celebrabitur hoc volvente anno consecrationis episcopalis Decessoris Nostri Sancti Pii X quae ibi abhinc saeculum habita est, libenter votis Nostri Venerabilis Fratris ac fidelis Adiutoris obsecundamus. Apostolica igitur auctoritate Nostra ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus ecclesiam S. Apollinaris in Urbe eique concedimus omnia privilegia quae ad ecclesias pertinent hoc titulo decorates. Fore porro confidimus ut, aucto sic humus templi honore, pariter augeatur pietas erga Deiparam Virginem et Sanctorum cultus quorum memoriam in ea frequentatur. Iubemus praeterea quaecumque statuantur Decreto «De titulo basilicae minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato eadem fideliter servari. Contrariis rebus quibuslibet neutiquam obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die XVI mensis Martii anno MCMLXXXIV Pontificates Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana