Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTORUM CAELITUM

TEMPLUM CATHEDRALE ARIANENSIS DIOECESIS
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctorum caelitum hοnοr, maxime si de Maria Virgine agatur, Matre Dei sancta et casta, semper quidem Nobis cordi fuit: non solum enim illorum vita exemplum omnibus ceu speculum integritatis, esse potest tanta virtute collustrata, sed eorum etiam intercessio (sunt enim amici fidelissimi Dei et immortalis aevi participes) plurimum valet in magno itineris humus nostri terrestris discrimine. Ceterum, quidquid honoris in Sanctorum laudem impenditur, id in altissimi Dei gloriam recte cedere putamus. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Nicolaus Agnozzi, Episcopus Arianensis, ab hac apostolica Sede petierit, suo suorumque tum sacerdοtum, tum fidelium nomine, ut cathedrale templum simum, Deiparae Virgini dicatum caelo receptae, Basilicis Minoribus annumeraretur: hunc enim honorem poscere sive ipsius templi maiestatem, sive loci sanctitatem, sive historiam, coeptorum religiosοrum plenam; Nos, volentes quidem templo quomodolibet decus addere, Dei Matris venerationem augere, tandem piissimi Praesulis expostulationi concedere, eiusque gaudia gaudiis accumulare recens exacti a suscepto sacerdotio quinquagesima anni, quam libenter profecto petitis satis facere duximus. Placet ergo, iis probatis quae Sacra Congregatio de Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, templum cathedrale Arianense, de quo mentionem fecimus, in album Basilicarum Minorum referre, factis iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis minime obstantibus.

Quod vero egimus faustum, felix fortunatumque sit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIIII.

PAULUS Card. BERTOLI, S. R. E. Camerarius

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana