Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT ECCLESIAE IPSIUS

NUNTIATURA APOSTOLICA IN INSULIS
SEICELLENSIBUS CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ut Ecclesiae ipsius, quae Christi caritate nullam non prosequitur per orbem gentem, regimini illis in locis certius quidem pleniusque prospiciatur, Nοs qui suprema et immediata atque universali in curam animarum ex divina institutione gaudemus potestate, tempus iam adesse censemus ut, initis iam feliciter mutuae necessitudinis rationibus inter Apostolicam Sedem et Rem Publicam Insularum Seicellensiuin, eadem in Civitate iure constituatur Nuntiatura Apostolica, onde Catholicum nomen radices firmiter agere in pοsterumque convenienter prosperari possit. Hanc igitur ob causam, rebus singulis funditus perspectis ac perpensis summa auctoritate Nostra hasce per Litteras solito more datas Nuntiaturam Apostolicam in commemorata supra Re Publica Insularum Seicellensium erigimus eidemque officia ac privilegia necnon indulta deferimus universa quae talium sunt Legationum Pontificiarum propria. Haec ita profecto decernentes statuimus ut Apostolicae hae ipsae Litterae vim exserant suam et nunc et deinceps, contrariis quibusvis rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iulii anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana