Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT SANE

TEMPLUM S. CRUCIS IN COCCINENSI DIOECESI
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat sane templum Sanctae Cruce dicatum, quod in dioecesi Coccinensi exstat, haud parvo in honore iam diu esse non solum ob antiquum eius structurae genus ad artem pertinens Gothicam aedificio ibi instructo congruens, sed etiam ob eius historiam cum Patrum Capuccinorum Monasterio conexam cumque tribus domibus Sodalium Religiosarum. Quod ergo ad Vοs attinet, Qui quam maxime ad Christifidelium pietatem quoquo modo alendam et confirmandam assidue conferre cupimus, satis causae adesse putamus, cur audiantur preces reverendissimi Domini Iosephi Kureethara, Episcopi Coccinensis, qui communia cum Religiosorum Religiosarumque tum fidelium vota expromens suis ipsius cumulata, ab Apostolica Sede petiit ut templum, quοd diximus, titulo Basilicae Minoris exornaretur. Qua de causa Nosmet Ipsi, sequentes ratamque habentes sententiam sacrae Congregationis pro Cultu Divino Nobis propositam, summa pοtestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum id praelaudatum templum sanctae Crucis dicatum in memorata dioecesi situm ad dignitatem ac titulum Basilicae Minoris evehimus cunctisque insignimus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ad cetera huius ordinis templa pertinent; iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris » die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt servanda. Contrariis quibiislibet haud obstantibus. Ceterum iubemus has Litteras Nostras religiose observari suosque in praesens et in posterum tempus effectus habere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Augusti, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana