Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

BEATO MICHAËLI FEBRES CORDERO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Sanctus Ioannes Baptista de la Salle, venerabilis Instituti Fratrum Scholarum Christianarum conditor, haec in altero Regulae capite statuit : « Propria huius Instituti indoles est fides, qua Sodales inducantur ad res considerandas oculo fidei ; ad omnia in Dei gloriam agenda, cui omnia referant . . . Secundo, eo spectat nostrum Institutum, ut pueri sollicito studio erudiantur, ad Dei timorem educentur et omnino adiuventur ut suam ipsorum innocentiam servent . . . Praeterea ut divino numine instincti, peccatum horreant ac quidquid illorum integritatem rapiat » Reg. 1718. Haec autem propria Instituti Lasalliani natura, hominem per fidem Deo coniungens, Fratris Michaëlis — fuit autem in saeculo Franciscus Febres Cordero — animum penitus informavit : qui fuit simul homo Dei, simul hominibus deditus, utpote verus christianus magister caelestem vocem in imo corde condens, atque apostolus sitim hanc cum discipulis communicans. Liquet etiam ex eius vita « Spiritum Domini vere replere orbem terrarum » sicut in Sapientiae libro legimus. Ceterum, si Ecclesia per Sanctos suos Christi dilectionem diffundere pergit, Michaël id idem congruenter fecit, maxime praeparando et ornando pueros ad Primam Eucharisticam Communionem. Quod si S. Paulus « sanctos » eos omnes vocat qui baptizati sunt, omnesque christiani ob susceptum Baptismum invitantur ad sanctitatem, beatus Michaël divino Spiritu motus ac sensu sui conditoris imbutus e Regula manante, homo novus evasit, qui non solum solida fide vivit, sed etiam urgeri se sentit ad Christum evangelizandum; atque sic divina consilia de hominum salute in rem deduxit, quam maxime potuit, idque potissimum per christianam educationem et institutionem. Quod si nunc, pauca prooemiati, de beati vita quaeramus, est ille Conchae, in Aequatoria, die VII mensis Novembris, anno MDCCCLIV, haud obscuro genere natus : nam Franciscus, pater eius, vir egregius ac multa doctus, Britannorum linguam in Collegio ecclesiastico Conchensi docebat; mater, haec est Anna Muñoz, qua praecellebat virtute, pauperum domos celebrabat. Ad Franciscum nostrum vero quod attinet, omnium fratrum natu maximum, iam a sui exordio sequacem dolorem habuit : nam, praeter quam quod erat imbecillus et gracilis, eheu ! vitio pedum erat ad ambulandum impar. Cum autem quintum aetatis annum attigisset, dum rosas in horto admiratur odoras, repente o mirum ! saliit de sella ac nonnullos gradus fecit a pulcherrima Domina nempe vocatus, quam omnes pie crediderunt fuisse Mariam, Christi Matrem. Sed his graviores et acerbiores fuerunt animi cruciatus, religiosae pueri vocationis causa, ad quam inclinabat : parentibus enim, ac maxime patri, non sane probabatur humilis Religiosorum vita Fratrum Scholarum Christianarum, magistrorum Francisci, in quorum Instituto nimirum nihil humanae gloriae et amplitudinis inesset ; quare, si se Deo sacrari filio placebat, fieret sacerdos ordinis dioecesani ! Huc ergo spectantes eum in Seminarium mittunt ; sed, cum alfa esset illius via, et cor alibi demoraretur, id est apud Fratres, quorum et studia erga Deum admirabatur, et salutis proximi amorem, idcirco Seminarii contubernium ei molestum fuit ac intolerabile ; ac post tres menses, taedio atque gravi cephalea oppresso, domum ei redeundum fuit ; ubi iam valetudine in peius vertente, parentes tandem expostulationibus eius cesserunt, atque facta est ei potestas ut Fratrum Scholarum Christianarum Institutum caperet : quin et mater scripto rem permisit. Licuit ergo forti iuveni beata fila iterare verba : « Laetatus sum . . . » Ps. 122, 1. Cum veste Franciscus et nomen, ut est in usu, inmutavit, sumpto Michaële, atque noviciatum Conchae egit, in urbe natali. Num cari iuvenis mentem eo tempore iam discrimina ac ferenda dissidia praeoccupabant ad sacram vocationem tuendam? Fortasse. Sed hoc unum certum : in vitae ipsius caelo tam saevam parari tempestatem, cuius violentia pueri animum radicitus conturbaret. Nam pater, id sollicitus, ne filium tam dilectum amitteret — sic enim iudicabat —, iterum iterumque eum ab instituto suo conatur avertere, dum ille in studia atque pietatem intenderet, et apostolatui alacer deditus esset ; idque severissime. Sed nequiquam. Nam prudens Collegii Moderator repetenti patri iniquum esse ait eum e Fratrum gremio abstrahi, qui certo consilio abnuat. Petatur igitur ab illo ut scripto significet utrum in proposito perseveret, necne. Cui expostulationi ita responsum a Michaële : « Sentire se certissime ad Congregationem Fratrum Scholarum Christianarum amplectendam vocari, in qua una suo commodo vivere posse. Si pater filium esse felicem desideret, iter a Domino praestitutum sinat eum ingredi ». Responsum pater in contumeliam accepit. Qua re, tametsi filium e nidulo non rapuit, tamen eum omni sui conspectu privavit; perque sex annos — quam longi ! — siluit cum filio. Michaël, dolore mersus, rem caelesti Patri commisit, tuta fiducia fore ut praesto esset. Neque spes eum fefellit. Nam, cum publici magistratus patris amicum in carcerem civilibus nempe de causis, contrusissent, pater filio scripsit in beneficii loco petens ut a Garcia Moreno, Rei publicae Aequatorianae Praeside, de liberando amico impetraret. Quod filius obtinuit. Quin et pro ipso patre Michaëli intercedendum fuit, cum ille, furente partium tempestate, raptus est ut domo deportaretur. Ac tum etiam res feliciter cessit : tam egregia erat apud supremam auctoritatem de iuvene opinio. Scilicet, his compositis rebus, mutuae pietatis rationes patrem inter et filium, firmissimae factae sunt. Cum autem praegelida paternae irae hiems abiisset, tunc patuit, quasi spirante vere, sic ut erat in votis, integerrimi pueri animus tum gaudiis redditae pacis, tum etiam operosissimae industriae. Qui, cum bene sciret se in iuvenum educatione merum esse instrumentum quo uteretur Deus, idcirco amoris, humilitatis, docilitatis fundamenta iecit ; quibus nixus, fabricam virtutum erexit, longos nempe per annos, maxime Quiti, in urbe patriae principe ; in ea enim ab anno MDCCCLXIX, et magistrum, et scriptorem, et educatorem egit, ad id animum potissimum intendens, qua meliore ratione iuvenes legibus institutisque christianis ad religionem formaret; etenim eo quilibet Scholarum Christianarum Sodalis respicit, e suae Congregationis instituto, ut in iuvenilibus animis tam alte religiosa atque moralia principia insculpat, quae per totum vitae spatium haereant in pectore. Haec autem Frater Michaël, utpote qui omni genere virtutum floreret, mirifice praestitit. Admirabantur enim omnes in illo christiani institutoris tum studium ac supernum amorem, tum etiam doctrinam certam, ac rationem docendi variis audientium ordinibus accommodam : quod tum omne eius opus ostendit, tum maxime ea adulescentium manus, a S. Corde Iesu, quos singulari diligentia effingere aggressus est, quasi curarum, precum atque macerationum suarum filios, e quorumque numero multae sane sacerdotum ac Religiosorum vocationes enatae sunt. Qui autem recte adulescentes formabat, non minore labore, cura, fructu, mollia puerorum ingenia finxit : quos per annos septem et viginti ad primam Communionem eximia pietate instituit, quorum in animos, arte propria Sanctorum, mirificos sensus suos, quasi sanguinem in venas, transfudit. Ceterum religionem suam ex ipso pietatis fonte, Christo, alebat : mane quidem, per Missae sacrum, reliquis diei temporibus, per crebras Sacramenti altaris visitationes. Ac fortasse haec praecipua causa est, cur, divinae Sapientiae tam arcte coniunctus, « Respicite ad eum, et illuminamini », Ps 34, 6, in caelestia omnino penetraverit, ac de rebus tam certo sensu iudicaverit, seu erat Collegiorum rector ; seu Noviciorum magister. Diuturnus praeterea oboedientiae usus, ad auctoritatem exercendam eum sensim paraverat : adeo ut qui se imparem ad ceteros regendos iudicabat, eum quam quem maxime idoneum facerent egregiae ingenii et animi laudes, quae sunt : cognitio et exercitatio regulae, studium orationis, sui castigandi amor, prudentia in eligendo, patientia, pietas eximia. Quae profecto virtutes efficiebant ut simul opus gratiae atque divini Spiritus in Noviciis pie sancteque coleret, sive eos apte doceret qua meliore ratione caelesti Patri placerent. Binae autem sunt alae quibus Lasalliani Sodales insistunt : zelum, seu studium alienae salutis; fides, qua nimirum omnia ex alto respicientes, omnia superno spiritu imbuant. Verum enimvero beatus Michaël hanc rerum iudicandarum facultatem miram habuit, utpote qui sive in cogitando, sive in amando fide viveret. Quae sane fides id efficit ut ille se facile colligat, modumque in omnibus servet. Movet praeterea fides ut peritura bona spernat : quare facile intellegitur cur, furente bello rerum novarum, anno MDCCCXCV, prompto animo condicionem repudiaverit, inlustrem et honestam iuxta hostium opinionem, modo Congregationi suae valediceret. Eadem sane mente et animo iudicavit electionem suam, cum Sodalis Academiae Aequatorianae Quitensis creatus est. Tunc « me iudice, ait contubernali suo, sprevissem talem honorem. Quandoquidem autem id Moderatores mei iussere, idcirco assentior, persuasum habens me bonum opus gessisse, quod Academicus per oboedientiam factus sim ». Nam in prosperis, in adversis, semper in superiorum suorum voluntate, Dei voluntatem deprehendit, grata ingrata naturae essent. Sane vir Dei in sinu gavisus est, cum, anno MDCCCLXXXVIII, per occasionem beatificationis Ioannis Baptistae de La Salle, ei Romam eundum fuit, ut omnium Fratrum Scholarum Christianarum Aequatorianae Rei publicae personam gereret. Profecto illi dies fuerunt ei candidissimi : nam non solum gratam quietem e diutino labore praestiterunt, sed et animum recrearunt. Ceterum, ut erat pius in Mariam, Christi Matrem, non ante Italia cessa, quam Lauretanam illius Domum visitavit. Ac voluerat quidem Lapurdum petere, nisi inspirasset ei Mater caelestis non oportere bonis eum uti pedibus, qui perfectionis itinera fuerit ingressus. Ob iniquas autem leges, quae anno MDCCCCIV in Gallia latae sunt ad Religiosarum Congregationum libertatem in scholis opprimendam, multi Fratrum obligati sunt patria migrare ; ac quo facilius possent hi pueros Castellana lingua in America Latina erudire, oportuit profecto seriem librorum, qui a Fratribus iam foras dati essent, compleri et consummari. Haec autem causa fuit cur supremus Lasalliani Instituti Moderator Michaëlem Lembecq-Lez-Hal invitaverit, in Domum nempe Societatis principem, ut necessarios textus pararet. Cui talia roganti haec respondit humilis et amabilis Vir : « Id unum se velle, quod ipse iuberet; atque in eo quod ei placitum esset, se stare, persuasum habentem se ita servire nutibus Dei ». Antequam autem Guayaquilio solveret, ad sepulchrum patris, matris, fratrisque Aurelii preces fudit, id fore praesagiens, ut non ipse in patriam rediret, ob caeli Europae asperitatem, funestam sibi et noxiam. Et impleta fata, ut ipse praedixerat. Nam Lutetiae Parisiorum breviter moratus, cum inde ad urbem Lembecq contendisset, apud Bruxellas, ibique annum egisset, coepit valetudo eius tenuissima rigidissima hieme infirmari, ceu herbae mutato aëre languentes. Quiescit tamen in solitario labore beatus, id gaudens quod, tametsi febris saepe inhaereat, ad Dei voluntatem omnia fiant. Quare cum ita essent, timentes Moderatores ne nova laederet hiems inclemens, miserunt eum in Hispaniam,  mitiore caelo, sive textus composuit, sive futuros magistros linguam Castellanam docuit. Referre autem quae de eius virtute a Fratribus ac discipulis novo in domicilio dicerentur, impossibile : ceterum, eadem de illo opinio quae Quiti, Lutetiae ac Lembecquii fuisset. Tempore autem Cataloniensis tumultus, anno MDCCCCIX, iam Religiosa ac numerosa Fratrum familia Premiensis, ne indignas direptiones perferret, a Fratribus Collegii « a Bonanova » hospitio recepta. In supremo vero illo rerum discrimine, Michaël inexpugnabilis constantiae ac virilis animi documentum, iuvenes sic hortatus est : « Ne timueritis : benignissimae enim Virgini in tutelam traditi, sane nihil detrimenti capiemus ! ». Scilicet Virgo Maria, cuius imaginem antequam proficiscerentur in cubiculi sui fenestra collocaverat, tum domum ipsam protexit, tum incolas custodivit. Sed, tametsi sextum vix ac quinquagesimum annum agebat, iam iam beati viri inminebat occasus ; et fuit exitus, sic ut fuerat vita: lucidus ac serenus. Qui enim datum aevum in fide et oboedientia transegerat, iisdem animi sensibus vocanti Deo adhaesit, iisdemque verbis uti potuit quibus Psalmista : « Ego autem in te speravi, Domine . . . in manibus tuis sortes meae » Ps 30 [31], 15-16. Quare iis qui, eius excessum verentes, monent eum non adhuc ultimam manum operi suo admovisse, fidei plenus et humilitatis ille respondet : « Si quidem coepti labores in Dei gloriam utilitatem habent, excitabit Deus alios, qui me dignius laborent ». Nulla ergo querela bonus Patris familias operarius agrum reliquit, quem tantopere exercuerat. Moriens autem, anno MDCCCCX, die IX Februarii, beatissimus Dei famulus duplicem hereditatem reliquit : scripta, nempe, raro talento composita, ac vitae memoriam, pro uno Christo actae proximorumque salute. Ceterum fama atque opinio sanctitatis, quae eo vivo late manaverant, post eius mortem accreverunt, confirmante Deo famuli memoriam caelestibus signis. Itaque est Causa coepta de obtinenda Servi Dei beatificatione. Ad quam rem, annos MDCCCCXXIII-MDCCCCXXIV, tum Barcinone, tum etiam Quiti processus introducti sunt, actaque Romam transmissa. Post autem factum Decretum de Michaëlis scriptis, Causa est Ecclesiae auctoritate introducta, probante summo Pontifice Pio XI, die XIII mensis Novembris, anno MDCCCCXXXV. Quo facto, per annos MDCCCCXXXVIII- MDCCCCXLV Processus Apostolici instituti sunt de virtutibus, simul in Barcinonensi, Quitensi et Conchensi Sedibus in Aequatoria; ac Decretum de legitima forma et vi omnium Processuum factum est die IV Maii, anno MDCCCCLII. De theologalibus autem et cardinalibus virtutibus, atque de ceteris cum his conexis, etiam apud Sacram Rituum Congregationem actum est : in conventibus videlicet antepraeparatorio et praeparatorio ; in quo conventu, die XXIV Ianuarii, anno MDCCCCLXVII habito, Aloisius S. R. E. Cardinalis Masella, Causam Ponens ac Relator, dubium discutiendum proposuit : An Dei famulus Michaël Febres Cordero virtutes omnes heroum more exercuerit. Ac de illo singuli sive Cardinales, sive Officiales, sive Consultores, suffragia tulerunt. Rem autem fideliter relatam Summus Pontifex Paulus VI die IX mensis Februarii, eodem anno probavit. Cumque S. Rituum Congregatio in S. Congregationis formam pro Causis Sanctorum redacta esset, Pontifex ille et a lege conventus seu Congregationis Generalis habendae exemit, et Decretum de virtutibus fieri iussit, die XI mensis Septembris, anno MDCCCCLXIX. Tandem per Decretum die VII mensis Iulii, anno MDCCCCLXXVII factum, Paulus VI, Decessor Noster, miraculum a Deo patratum ob intercessionem Servi Dei Michaëlis probavit, facta quidem benigna dispensatione ab altero miraculo, et diem XXX proximi mensis Octobris eodem anno ad eius beatificationem dixit. Quo nimirum, in sollemnissima illa caerimonia, qua Michaël in Beatorum album relatus est, Paulus VI, Decessor Noster, postquam de eius vita locutus est, momentum atque opportunitatem operis illius ita in luce collocavit : « Michaël, ait, spiritualem hereditatem Ecclesiae, maxime vero Religiosis ac Sociis Fratribus, reliquit : ut, videlicet, formandae iuventutis iter pergant, eo spectantes ut schola christiana, qua nihil aptius et efficacius in civili societate, sedes ac quasi domicilium sit ad adulescentes fortiter ac generose educandos, ut sint optimis imbuti consiliis, ad commune bonum apti, neque dubitent in id certare, ut omnium iura, maxime pauperum, obtineantur, in dies videlicet spei renovationis christianae aptiores et apertiores : mirum sane et urgens invitamentum, magnoque animo ac studio suscipiendum ! Haec sunt profecto quae Frater Michaël diligenda atque complenda suadet. Die autem ipsa beatificationis, hoc est XXX mensis Octobris, anno MDCCCCLXXVII, aliud mirum intercedente beato Michaële a Deo factum est : perfectam, dicimus, sanationem Beatricis Gomez de Nuñez ; per quam sanationem iter ad Canonizationem patuit. Facto vero Decreto die XXV Februarii, anno MDCCCCLXXXII, Causa iterum tractanda sumitur ; atque die XX Decembris insequentis anni theologi Consultores miraculum probant, quod medicorum coetus seu Commissio factum probaverat. Ceterum, die XXI mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, etiam plenarius Patrum Cardinalium conventus naturam miraculi confirmavit. Decretum super miraculum, die VII Aprilis hoc anno, est a Nobis ipsis probatum ; qui in Consistorio die XXV Iunii eodem anno habito, diem hunc, XXI Octobris videlicet, ad sollemnem Canonizationem statuimus. Hodie ergo Missam sollemnissima caerimonia in Basilica Vaticana celebrantes fidelibus stipatam, maxime ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum formulam canonizationis sic ut sequitur protulimus : « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Michaëlem Febres Cordero Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Post haec iniuncto Protonotariis apostolicis ut has Litteras Decretales conscriberent, sermonem habuimus de vita atque egregia S. Michaëlis Febres Cordero virtute, eumque invocavimus. Ceterum, quae egimus ac decrevimus sancta sunto, nunc et in posterum.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 5-12

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana