Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EX HISTORIA

SIMULACRUM B. M. V. SUB TITULO «LA VIRGEN DE LA CANDELARIA» EXCULTAE,
 QUOD INTRA FINSE ARCHIDIOECESIS AREQUIPENSIS IN SACRA AEDE
OPPIDI «CHAPI» ASSERVATUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ex historia ipsius Ecclesiae Arequipensis satis de venerationis cultu cognoscitur, quo complures quidem Peruviani fideles inde a saec. XVIII simulacrum B. M. V. «de la Candelaria» vulgo nuncupatae prosequi consueverunt, quod intra fines memoratae archidioecesis in sacra sede loci «Chapi» pie asservatur. Ad eum enim locum, ubi recens refectum eiusmodi simulacri templum nunc exstat magnificum, frequentiores fideles identidem quotannis hinc illinc peregrinantes devote accurrere iam diu pergunt, ut tantae Matri fidentes supplicent a Deoque, ea intercedente, misericordiam aliaque beneficia aut auxilia deprecentur vel etiam ut ei gratias agant. Neque desiderantur in illis locis signa favorum, qui Beatae Mariae Virginis sub memorato titulo invocare peculiarem benevolentiam testari censentur. Quibus omnibus consideratis, cum etiam venerabilis Frater Ferdinandus Vargas Ruiz de Somocurcio, Archiepiscopus Arequipensis, superiore anno per litteras die XXIII mensis Angusti datas vota cleri ac populi exprompsisset in precibus huic Sanctae Sedi adhibitis, Nos, in Civitatem Peruvianam nuperrime peregrinantes pastorales visitationis causa, gratiosam B. M. V. imaginem sub titulo «la Virgen de la Candelaria» excultam et in sacra aede loci v. d. «Chapi» asservatam libentissime die II huius ipsius mensis Februarii pretioso diademate redimire vi et auctoritate Nostra Apostolica voluimus. At Ipse ad perpetuam rei memoriam volumus has Apostolicas Litteras hodie expediri. Contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Februarii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana