Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LIBENTI SEMPER

SINITUR EPISCOPUS LUBLINENSIS IMAGINEM B. M. V. TITULO «AMABILIS»,
SEU «A ROSARIO», IN LOCO IANÓW LUBELSKI VENERATAM,
DIADEMATE REDIMIRE NOMINE ATQUE AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Libenti semper animo id agere consuevimus, quod in beatissimae Virginis Mariae honorem cedit: praeterquam quod enim est Illa Redemptoris Nostri Mater amabilis, est etiam et decus nostrum, quotquot christiano nomine censemur, et vallum, quo in hoc perpetuo atque terrestri bello eius filii muniemur, et omnium laudum ac virtutum exemplum, quod fidentes sequamur. Ceterum laus Mariae, Christi laus est; omniaque congesta ad eam ornamenta in Filium recidunt. Quare, cum Venerabilis Frater Boleslaus Pylak, Episcopus Lublinensis, ab hac apostolica Sede petierit, suo scilicet clerique populique nomine, ut gratiosam imaginem beatae Mariae Virginis, quae in templo paroeciali loci Ianów Lubelski, in sua dioecesi, colitur, nomine et auctoritate Nostra diademate redimire posset: egregiam enim esse erga illam populi pietatem ac magna prodigia quae a Christi Matre per illam imaginem tot per saecula manassent; Nos, rati posse hoc beneficium ad christianam fidem intendendam animos excitare, quam aequissime petitis concedimus. Apostolica ergo Nostra usi potestate, facultatem facimus sacro Praesuli Lublinensi ut qua die velit pretiosum diadema venerando beatae Mariae Virginis capiti imponat titulo «Amabili» sive per se sive per alium, et sic sοllemnissima caerimonia honorem addat honori, laudem laudi beatissimae Virginis Christi Matris ac nostrae. Contrariis nihil impedientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana