Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD HISTORIAE FIDEM

METROPOLITANUM ECCLESIAE AGANIENSIS TEMPLUM SS.MO B. M. V.
NOMINI DICATUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINOTIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad historiae fidem non est infitiandum primigenium Sancti Ignatii templum in Insula Guama e venerabili P. Aloisio Didaco de San Vitores, sodali Societatis Iesu ac primo in Micronesia missionario primoque ibidem Christi martyre, anno MDCLXVIII aedificatum annoque MDCLXIX B. M. V. Nomini dicatum esse. Quae quidem sacra aedes, cum deinceps auctoritate praevaluisset, iterum ac saepius turbinibus diruta non solum identidem sedulο ac religiose a fidelibus refecta est, sed Guamensis etiam Apostolici olim Vicariatiis procathedrale templum coepit esse anno MCMXII, deinde anno MCMLXIV cathedrale ipsum conduce dioecesis Aganiensis templum; recens autem Metropolitani Micronesiae templi honore graduque est auctum. At interea facere non possumus, quin mentem Ipsi ad recentius etiam tempus versemus, quo in Micronesiam, et quidem in Insulas Mariannes et Guamam, Nostrae visitationis pastorales causa peregrinantes, in claro Aganiensi endem templo Deum precati sumus, clero ac populo adstante, primamque eis orationem ibi diximus necnon cunctis illarum insularum incolis et universae Micrοnesiae amanter Apostolicam Benedictiοnem impertiti sumus. Quod autem ad Nos pertinet, qui cupimus ut quam maxime etiam tempia conferant sive ad fidem in Deum alendam et ad caritatem inter cives fovendam, sive ad tot fidelium pietatem erga dulcissimam Redemptoris Matrem magis augendam, re perpensa, concedendum esse putamus precibus venerabilis Fratris Felixberti Camacho Flores, Archiepiscopi Aganiensis, qui, communia cleri populique vota expromens, mense Ianuario proxime praeterito petiit ut praestabile, quod diximus, Aganiense templum dignitate ac titulo Basilicae Minoris decoraretur. Quare, ratam habentes sententiam ipsius Congregationis pro Cultu Divino hodie Nobis propositam, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum memoratam sacram aedem Metropolitanam SS.mo Nomini Beatae Mariae Virginis dicatam ad gradum et honorem Basilicae Minoris evehimus, cunctis ei traditis privilegiis iuribusque ceterarum eiusdem ordinis Basilicarum propriis, servatis tamen servandis ad mentem Decreti «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgati. Iubemus denique has Litteras Nostras religiose observari suosque nunc et in posterum effectus habere. Contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana