Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS

VENERABILI SERVAE DEI REBECCAE AR-RAYÈS DE HIMLAYA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom 5, 3-5).

In gratia divina manens et in sua consecratione, Venerabilis Serva Dei Rebecca Ar-Rayès, Libanensium montium humilis illa et Ecclesiae Antiochenae Maronitarum membrum eximium, cum Domino Iesu vixit amore coniuncta, quem cum alacritate, patientia et spe est in crucis via secuta sicque est christianam adepta perfectionem et bono populi Dei spiritali operam navavit.

Serva Dei Rebecca Ar-Rayès orta est anno MDCCCXXXII in pago Maronita Himlaya, in montibus Libani sito, prope Bikfaya, quae est in media regione, a patre Mrâd Sâber El-Choboq Ar-Rayès et matre Rafqa ex familia Gemayel. In baptismate est vocata Boutrossíéh (Petrina). Adulescentula Damascum se contulit, ubi quattuor annos famulata est familiae Badaoui, vere christianae. Matrimonio recusato, anno MDCCCLIII ingressa est novam Congregationem «Mariamettarum», in urbe Bikfaya. Post annum postulatus et duos novitiatus vota simplicia temporanea est professa et docere coepit parvulos in scholis a «Mariamettis» administratis. Congregatione «Mariamettarum» resoluta Serva Dei in monasterium intravit S. Simonis El-Quarn ut monialis fieret in familia feminina Ordinis Libanensis Maronitae, in qua monasticam fecit professionem die vicesimo quinto mensis Augusts anno MDCCCLXXIII.

Anno MDCCCLXXXV est morbo affecta multisque aerumnis exercita, adeo ut postea sit prorsus oculis capta et paralysi correpta. Ad novum monasterium S. Ioseph translata, in urbe Jrabta positum, ibi est mortua die vicesimo tertio mensis Martii anno MCMXIV.

Potissimum Soror Rebecca religiosa fuit multae deprecationis. Eius pietas magnopere est aucta post ingressum in monasterium S. Simonis El-Quarn. Praeter preces liturgicas communes, quales erant Missa, Officium divinum aliaeque, precibus privatis animam suam alebat, Dei avidam. Praesertim Sanctissimum Sacramentum venerabatur. Iesu, Mariae et Ioseph nomina semper habebat in ore eaque cum fervore, fide et amore repetebat crebrerrime. Hinc virtutes eius firmabantur et maxime caritas.

Tantae fuit oboedientiae, ut nullum aggrederetur laborem, nisi oboedientia praescriptum. Perfecta eius castitas. Uti in saeculo pulcherrima fuit puella, ita facta primum «Mariametta», deinde monialis, suam pulchritudinem suumque nitorem custodivit. Eius paupertas accuratissima, tum affections, tum re.

Quieta erat, tranquilla et silentii studiosa, tamque humilis, ut haec virtus una cum magna suavitate ex eius vultu fulgeret.

Honores et pompas saecul nihil faciebat, nihilque avebat. Patientia tamen fuit Servae Dei virtus maxima. Etenim viginti fere annos eius «via crucis» duravit, in qua non destitit Dominum postulare gratiam patientiae, ut esset eius passionis particeps. Solus Deus novit vim acerborum dolorum, quos tolerabat; neque die neque nocte enim ii remittebant. Nihilo minus nemo umquam eam audivit murmurantem vel lamentantem, vel a Deo petentem ut doloribus liberaretur.

Soror Rebecca ideo omnino Dei voluntati obsequens fuit, quam omnibus in casibus videbat, in iis praecipue, qui ei accidebant. «Fiat voluntas Dei» dictitabat, praesertim cum acerbius patiebatur.

Non solum Dei Serva non est questa in doloribus, sed ne causa quidem fuit, cur quis de ea conquereretur. Tam comis etenim et humana fuit tantaeque caritatis erga proximos, ut his serviendo se dederet, cuiuscumque regionis erant, Domini Iesu praeceptum sequens: Diligite invicem, sicut dilexi vos (cf. Io 13, 34).

Beatificationis causa, anno MCMXXVI inita per celebrationem processus ordinarii informativi apud Curiam Antiochenam Maronitarum, est varia momenta secuta iure statuta, et die XI mensis Februarii anno MCMLXXXII, coram Nobis est decretum promulgatum super virtutibus heroicis. Interea, apud eandem Curiam, acta erat (annis MCMLII-MCMLIII) inquisitio canonica de coniecta mira sanatione, anno MCMXXXVIII patrata et precibus Venerabilis Servae Dei tributa. Casus faventi cum exitu a medicis consideratus, postea a theologis ac Patribus Cardinalibus et Episcopis apud Congregationem pro Causis Sanctorum; deinde, die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIV proditum est decretum super miro.

Statuimus deinceps ut beatifications ritus die XVII mensis Novembris anno MCMLXXXV celebraretur.

Hodie igitur, in Basilica Vaticana Apostolorum Principi dicata, inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Ioannis Locatelli, Episcopi Ariminensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, atque Antonii Petri Khoraiche, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Pius a Sancto Aloisio, Maria Teresia a Iesu Gerhardinger et Rebecca Ar-Rayès, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Pii a Sancto Aloisio die secunda Novembris, Mariae Teresiae a Iesu Gerhardinger die nona Maii, Rebeccae Ar-Rayès die vicesima tertia Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Posthaec in lucem virtutibus novorum Beatorum per habitam orationem prolatis iisdemque ad imitandum populo Christiano propositis primi magna cum pietate eos venerati sumus simul firma cum fiducia deprecantes ut, salutis consequendae difficultates experti, benigni essent in omne tempus patroni fratrum suorum qui adhuc in terris iter faciunt ad aeternam patriam, iam ab ipsis adeptam, inter mundi huius illecebras atque impedimenta omne genus nec pauca nec parva.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana