Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERI CATHOLICI

ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINI SUB TITULO A MONTE CARMELO
DICATAE IN URBE SANCTA FIDE IN ARGENTINA
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Veri catholici non sunt in Ecclesia sancta Dei, quin cum Christo peculiari cultu prosequantur eius Virginem Matrem, scientes hanc et sibi esse Matrem datam a Redemptore in cruce moriente: Matrem quam iuvat variis sub titulis colere et invocare, e locis ortis vel ex insignibus propriis, quae ei translaticia pietas christiana per saecula tribuit, vel e miris interventibus, quibus Ea tam multas gratias Christifidelibus impetravit. Quantum autem haec religio proficiat ad animorum salutem, qui dulci tutela et misericordia Sanctissimae Virginis fruuntur, multaque aluntur fiducia posse se, ea deprecante, caelestia beneficia omne genus accipere, cotidiana consuetudo significat. Perutile igitur est hanc venerationem vehementer fovere, etiam singularibus honoribus et loca decorando, ubi Beatissima Virgo frequenti fidelium concursu celebratur. Eam ob rem Venerabilis Frater Edgardus Gabriel Storni, archiepiscopus Sanctae Fidei in Argentina, suum communeque cleri et populi christiani votum proferens, Nos postulavit ut ecclesiam Beatae Mariae Virgini in urbe Sancta Fide dicatam sub titulo a Monte Carmelo, titulo et dignitate Basilicae Minoris exornare dignaremur. Nos autem, considerato eius ecclesiae momento et bono spiritali ex concessione manaturo, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino, expostulationem aeque animo admisimus. Placet ergo ecclesiae Beatae Mariae Virginis a Monte Carmelo in urbe Sancta Fide in Argentina titulum et dignitatem tribuere Basilicae Minoris, cum iuribus et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis tamen iis, quae decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum servari iubet. Quae vero statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Augusti, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana