Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SAEPE NOS

B. M. V. DE CONSOLATIONE IMAGO QUAE IN ECCLESIA PAROECIALI
VULGO «WŁODAWA-ORCHÓWEK», IN POLONIAE FINIBUS, COLITUR,
 DIADEMATE «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS» REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Saepe Nos memoria repetentes innumera beneficia in catholicam Ecclesiam indesinenter a B. V. Maria collata, pietatem nimirum erga tantam tamque munificam fidelium omnium matrem patronamque confirmari atque in dies augeri vehementer optamus et studemus. Nos quidem Ipsi probe scimus magno honore Virginem Mariam in Polonorum finibus haberi et veneratione excoli. Praeclaras inter imagines eidem dicatas, merito quidem annumeratur illa quae in ecclesia paroeciali vulgo «Włodawa-Orchówek», quamque fideles pientissime, haud obliviscentes eiusdem intercessione permulta evenisse prodigia, venerantur. Itaque cum Venerabilis Frater Ioannes Mazur, Episcopus Siedlcensis, clero quoque ac populo instante, ab hac Apostolica Sede petierit ut sibi liceret Nostro nomine et auctoritate sacrum diadema ipsi imagini, in templo paroeciali «Włodawa-Orchówek», in suae dioeceseos finibus, asservatae, imponere, Nos saluberrimum praevidentes huius honoris effectum in pietatem illius populi, necnon comprobantes omnia quae de hac re statuit Congregatio pro Cultu Divino, iuxta a Nobis concessas facultates, prorsus sic precibus enixe motis concedimus. Quae cum ita sint, libenti quidem animo sinimus ut Venerabilis Frater, per se vel per alium quem idoneum iudicaverit, imaginem quam commemoravimus festo die coronet nomine et auctoritate Nostra iuxta liturgicas normas, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus. Ceterum haud ambigimus hanc rem in posteros annos magnopere aucturam marialem pietatem eiusdem populi Nobis dilectissimi.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana