Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PER EPISTULAM

VENERABILI SERVO DEI RUPERTO MAYER
HONORES BEATORUM DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Per epistulam ad Ephesios Apostolus gentium monitu cohortatus est, qui Christi Domini asseclis omni tempore est aptus: «Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate ... in omnibus sumentes scutum fidei ... et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei» (Eph 6, 13-17).

Pater Rupertus Mayer id modo peculiari perfecit, quod Apostolus nobis verbis suis suadet. Armaturam Dei is enim accepit eamque numquam exuit usque ad mortem. Intrepidus et invictus pro Dei causa certavit. Incorruptus veritatis testis, fortiter obstitit mendacii prophetis eorum aerumnosorum temporum quibus ipse suum explicavit sacerdotale ministerium, semper ad pugnandum paratus pro Evangelio pacis. Altae et constantis fidei scuto armatus, in suis claris orationibus gladium Spiritus assumebat, id est verbum Dei.

Venerabilis Servus Dei ortus est die XXIII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVI Stutgardiae in Virtemberga, Germaniae regione, mercatorum familia bene de rebus domesticis constitutorum, omnino principiis fidei catholicae nisa et caritatis. Anno MDCCCIIC est Seminarium maius dioecesis Rottemburgensis ingressus et die II mensis Maii anno MDCCCIC est ordinates sacerdos. Post breve tempus ministerii sacerdotalis in oppido Spaichingen Societatem Iesu introivit, tum e Germania in exilium eiectam propter Kulturkampf, hoc est Contentionem pro humano civilique cultu. Aliquot post annos formationis religiosae et ad scientiam pertinentis, ministerium exercuit «missionum popularium» ab anno MCMVI ad annum MCMXI Ianuario mense anni MCMXII ei mandatum est ut Monachii cappellani munere fungens familias curaret advenarum e plagis agrestibus venientes, cum celeriter quaestuosae industriae invectio provehebatur. In huius ministerii campo, una cum quibusdam aliis sedulis sacerdotibus Congregationem Sororum a Sacra Familia instituit, cuius ad exitum usque vitae pater mansit spiritalis.

Priore universi terrarum orbis bello, munia obiit cappellani militum. Die XXX mensis Decembris anno MCMXVI graviter sauciatus est in Romaniae valle Sultae, dum sacerdotalia explebat officia. Tum ei crux sinistrum est exsectum. Annis extremae miseriae qui Germaniae cladem secuti sunt, maxima industria laboravit pro pauperibus et egenis. Congruenter Antistitum praeceptis firme et palam repugnavit contra Nazismum, quem vocant, eius errores confutando et magno cum animo fidem defendendo et Ecclesiae iura. Hinc est acerbe vexatus. Secutae sunt denuntiationes, prohibitiones propalam loquendi, comprehensiones, custodia et demum, anno MCMXXXIX, missio in castra ubi captivi continebantur, ad oppidum Sachsenhausen. Sed, cum ob egestatem et indigentiam eius corporis vires celeriter defecerunt, Gestapo, quae dicebatur, timens ne moreretur et martyr fieret eum relegare statuit in Ettalensem Abbatiam, quo est deductus die VI mensis Augusti anno MCMXXXX. Ibi prorsus solus mansit usque ad finem alterius bello mundani, vitam agens precationis et studii, intus dolens quod operam suam non poterat populo Monacensi navare, duriter ballistis incendiariis petito.

Bello confecto, Monachium rediit et inter urbis deletae ruinas actionem suam spiritalem et adiutabilem redintegravit. Sed vires eius corporis iam graviter imminutae erant. Apoplexia est correptus die primo mensis Novembris, Omnium Sanctorum festo, anno MCMXXXXV, dum praedicabat. Animam edidit post paucas horas, a tota civitate defletus, quae sciebat se suum amittere «apostolum», qui Christi crucem communicaverat et populi sui acerbitates.

Sanctitatis fama, quam sibi vivus pepererat, multum post eius mortem aucta est; qua re apud Curiam Monacensem inehoata est, anno MCML, Canonizationis Causa. Processu Ordinario Informativo (annis MCML-MCMLI) et Processu Apostolico (annis MCMLXII-MCMLXIV) celebratis, inspectae sunt, ad normas, Servi Dei virtutes. Die XIV mensis Maii anno MCMLXXXIII coram Nobis promulgatum est Decretum super virtutibus. Postea actus est Processus Canonicus (anno MCMLXXXV) super coniectam sanationem divinitus effectam, deprecationi tributam eiusdem Venerabilis Servi Dei. Casu ex more perspecto, die V mensis Iunii anno MCMLXXXVI editum est Decretum super miro. Decrevimus inde ut Beatificationis ritus die III mensis Maii celebraretur anno MCMLXXXVII Monachii Bavarici inter Nostram pastoralem visitationem.

Hodie igitur, inter sacra, hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratris Nostri Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, necnon plurium aliorum fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auutoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Rupertus Mayer beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die eius natali prima mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras statuimus, nunc et in posterum firma esse volumus, quibuslibet minime obstantibus.

Datum Monachii, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana