Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

PRAEDICATORUM FRATRUM

DOMINICUS IBÁÑEZ DE ERQUICIA, O.P., IACOBUS KYUSHEI TOMONAGA,
O.P., LAURENTIUS RUIZ DE MANILA ATQUE XIII SOCII MARTYRES
IN SANCTORUM ALBUM REFERUNTUR

 

Praedicatorum Fratrum apostolatus iam primo saeculo christiano Iaponiae recensetur, quod quidem S. Franciscus Saverius incohavit. Hi enim anno MDCII missionem instituerunt, quam provinciae Sancti Rosarii demandarunt, de industria ad ultimas nationes orientales evangelizandas destinatae. Eorundem opus in insulis Kyushu et Honshu explicabatur maximeque Nagasakii.

Missionalis actio valde ferbuit et fuit ea frugifera. Varii fuere casus quos Evangelii hi praecones passi sunt ab Europa oriundi, ab Hispania praesertim, sectantibus et adiuvantibus religiosis laicisque Iaponensibus. Hac in consociata opera ad martyrii usque testimonium XVI heroes numerantur hi, hodie inter Sanctos referendi, veluti illius missionis soboles postrema, iam anno MDCXXXVII exstinctae.

Temporis ordine primus, qui pasorali quoque rei praeerat, Vicarius fuit Provincialis, Dominicus scilicet Ibáñez de Erquicia, Regilii ortus in Hispaniae finibus, idemque Manilae in S. Thomae collegio professor missionariusque pariter in insula quam eius accolae Luzón vocant. Anno MDCXXIII in Iaponiam se contulit sodalibus ut opem ferret Ordinis S. Dominici et christianos solaretur. Inibi autem virorum illorum assimilis, qui a Spiritu Sancto aunt laudati (Heb 11, 36-39), decem per annos est operatus. Legis vi anno MDCXXXIII a militum duce proscriptae cui nomen Tokugawa Yemitsu, quique Christi religionem vetuit, die XIV mensis Augusti illius anni immolatus est, supplicio furcae affectus et foveae. Eiusdem adiutor fuit Franciscus Shoyemon catechista, qui veluti socius inter praedicatores erat receptus.

Tribus post diebus idem iisdemque locis duobus aliis contigit Iaponensibus sacerdoti scilicet Iacobo Kyushei Tomonaga O.P., missionario quondam Formosa in insula, atque ipsius catechistae Michaël Kurobioye. Die autem XIX mensis Octobris eadem Lucas Alonsus Gorda seu a Spiritu Sancto passus est, natione Hispanus et sacerdos O.P., et is Evangelii praeco impavidus, qui decem annos ad ultimas usque illius nationis regiones septentrionales peragravit. Eum est comitatus dominicanus novitius ipsiusque catechista Matthaeus Kohioye a Rosario, adulescens vixdum duodeviginti annorum.

Anno vero MDCXXXIV, die XVII mensis Novembris, Ecclesiae Nagasakiensis martyrologio alii duo dominicani annumerantur fratres, Siculus scilicet Hyacinthus Iordanus Ansalone et Iaponensis Thomas Hioji Rokuzayemon Nishi. Alter sacrum ministerium Manilae praestituerat alter in septentrionali parte Formosanae insulae. Praeter furcae foveaeque supplicium, eorum in fide fortitudo acerrime temptata est per aquae tormenta vi exhaustae et deinceps emissae, necnon per arundinum cruciatum, cum eaedem praeacutae subter ungues figerentur.

Nec minus fortiter duae restiterunt virgines adulescentes, alumnae fratrum et sociae, Magdalena videlicet Nagasakiensis, ad S. Augustini pertinens Tertium Ordinem ac deinceps S. Dominici quoque, atque socia in Ordine hoc, Marina scilicet Omurensis, in urbe sua natali viva exusta. Una die XV mensis Octobris passa est, altera die XI mensis Novembris.

Manipulus novissimus qui Manila navem anno MDCXXXVI solvit ut populum illum fidelem levaret vexatum quidem et indigentem, ex quattuor constabat fratribus O.P. duobusque laicis; quem manipulum Antonius Gonzalez moderabatur, natione Hispanus, Leonensis scilicet, qui apud S. Thomae Manilae collegium docebat, quod postea factum est Pontificia studiorum Universitas; alter istorum Michaël de Aozaraza erat, Ognatensis, in regionis finibus quam vocant Guipuzcoa, idemque missionarius in paene insula Bataanensi Philippinarum insularum; item Villelmus Courtet, vel Thomas a S. Dominico, Gallus Serignanensis, theologiae doctor; denique Vincentius Shiwozuka, seu a Cruce, Iaponensis, qui Manilae ordinationem presbyteralem susceperat. In horum numerum ascribuntur, ducis et interpretis fungens munere, Lazarus Byotensis, propter fidem diu patria extorris, atque furtim Laurentius Ruiz, Manilensis ortu, trium liberorum pater, S. Rosarii sodalis atque Dominicanorum in paroecia Binondina adiutor.

Vinculis annum devincti in insula Okinavensi, translati sunt postea Nagasakium, ubi aperte fidem sunt testati ante tribunal, quemadmodum egit Christus coram Pontio Pilato (1 Tim 6, 13), ut eosdem ac alii cruciatus paterentur necnon capitis damnationem. Die vero XXIX mensis Septembris mortui sunt, anno MDCXXXVII, quos autem Antonius Gonzalez antecessit, carcere confectus, die XXIV eiusdem mensis.

Eorum nempe martyrium consequensque fama in annales sunt relata rerum gestarum christianarum Iaponensium, dum processus informativi instituebantur tum Manilae tum Macaunensi in civitate annis MDCXXXVI et MDCXXXVII. Hos post inventos ineunte saeculo XX, repetita est beatificationis Causa, inquisitionibus redintegratis et pervestigationibus quibus «Positio super introductione causae et martyrio» constituta est, quae evulgata est deinceps anno MCMLXXIX. Postquam eorum propter fidem agnita est more die XI mensis Octobris anno MCMLXXX, inter beatos sunt relati die XVIII mensis Februarii anno MCMLXXXI Manilae, cum Nos iter faceremus pastorale in Philippinensi Ecclesia quacum variis de causis nectebantur ipsi, nominatim Laurentius Ruiz, primus huius loci habitus martyr.

Illarum insularum fidelis populus magis magisque Beatum suum venerabatur una simul cum passionis sociis, qui a Deo impetravit mirum sacris canonibus expostulatum ad canonizationem, sanationem scilicet puellae Caeciliae Alegria Policarpio perfectam et stabilem, quae sine medicamentis morbo liberata est paralysis cerebri anatomicae-functionalis. Quod quidem miraculum cum comprobavissemus die I mensis Iunii anno MCMLXXXVII, die XXII eiusdem mensis consistorium celebravimus, in quo, Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus faventibus necnon Fratribus Episcopis participantibus, diem canonizationis statuimus, dominicum, XVIII scilicet mensis proximi Octobris.

Tempus illud erat opportunum, cum ageretur dies pro Missionibus universalis occurrente etiam Episcoporum Synodo de Missione laicorum in Ecclesia et huius temporis mundo. De christiano nomine proferendo bene sane sunt meriti, suas quisque secundum facultates, XVI Martyres Nagasakienses, quorum XI religiosi et V laici, ab Europa oriundi et Asia. Unum propositum unumque testimonium ex pluribus.

Die igitur statuta in Petriano foro, rogatione audita Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Petri Cardinalis Palazzini, Congregationis pro Causis Sanctorum Praefecti, inter sacra hanc sumus elocuti formulam:

«Nos, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Laurentium Ruiz de Manila, Dominicum Ibáñez de Erquicia, Iacobum Kyushei Tomonaga et tredecim Socios, Martyres in Iaponia, Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo ascribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos Martyres pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana