Index   Back Top Print

[ LA ]

Sinitur Episcopus Lublinensis coronandi simulacrum B. M. V. u Dominae Nostrae Plorantis n, quae pie servatur in cathedrali aede S. Ioannis.

 

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Complura inter sacella ills ac monumenta Marialia, quibus et merito Nostra patria Polonia catho­lica gloriatur et peculiari universam per Ecelesiam honore collustra­tur, Lublini quoque novimus Nos baud secus ac noveramus semper ipsa in cathedrals aede Sancti Ioannis sacra sanctuarium reperiri inibique simulacrum Beatissimae Virginis Mariae a Christifideli regionis eiusdem pictum exornatumque affabre, quod ob prodigiosum qui memorise proditus est eventum nuncupari consuevit Dominae Nostrae Plorantis. Quoniam vero sine ulla quidem intermissione recen­tioribus hisce annis magis augetur magisque in dies pietas publica privatusque singulorum cultus erga praecelsam Iesu Christi Matrem eo titulo insignitam eoque etiam loco eustoditam, peropportune ideo Venerabilis Frater Boleslaus Pylak, Episcopus ipse Lublinensis, con­sentaneam usquequaque repetiturum se effecturumque existimavit, si facultate sibi a Sede Apostolica tributa quasi cumularet omnia illa religionis ac fidei documenta imponendo eidem effigies pretioso No­stram ad mentem serto, sicque praestantem Virginis Mariae statum et locum in cotidiana dioecesis Lublinensis vita singulariter atque insigniter esse in posteros annoy confirmaturum.

Quae eximia cum Nobis plane probetur causa ipsumque egregium dilaudetur inceptum, Nos sententiam excipientes sancientesque Congregationis pro Cultu Divino hac de re perlibenter statuimus et fidelium expressis saepe­numero votis et memorati Praesulis motis obsequi precibus. Quapropter hisce Litteris atque Apostolica Nostra potentate Lublinensi Ordinario ipsas committimus partes ut imagini Virginis Mariae a plangentis » apud suum cathedrals templum die suo item arbitrio deligendo inter Missarum sollemnia secundum praestitutam formulam ritumque litur­gicum pretiosam Nostro nomine et auctoritate coronam adfigat. Porro dubitamus minime Nos quill haec sacra celebratio Sanctissimae Deiparae Virginis maximum in religionis illic catholicae bonum populique proximi Lublinensis ac longinqui pariter emolumentum spiritale cedere possit proindeque fore certo confidimus ut inspicientes deinceps dia­dema pontificia voluntate adiectum ad eandem Dei percolendam Ma­trem vehementius usque incitentur. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxviii mensis Ianuarii, anno McMLxxxvlll, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecciesiae negotiis

 

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana