Index   Back Top Print

[ LA ]

Beata Maria Virgo titulo a di Capocolonna nuncupata, Principalis apud Deum Patrona archidioecesis Crotonensis-Sanctae Severinae confirmatur.

IOANNES PAULUS PP.. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Croton, orbs clarissima ohm Magnae Graeciae, nunc merito commendatur quoque ob impensam pie­tatem qua eius cives proximique incolae Beatam Mariam Virginem titulo (( di Capocolonna invocatam colunt, cuius sacratissima imago in eiusdem civitatis cathedrali templo pie servatur, cuiusque in hono­rem Crotonenses fideles Sanctuarium antiquitus curaverunt aedifican­dum in celebri sane illo promunturio Lacinio, quo priscis temporibus Pythagorica Schola praestans viguit et notum fanum Herae Laciniae dicatum exstitit. Quare, cum Venerabilis Frater Iosephus Agostino, Archiepiscopus Crotonensis-Sanctae Severinae, communia cleri popu­lique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam Principalem apud Deum Ecclesiae suae rite pro­baverit atque, datis litteris die VII mensis lanuarii hoc anno, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta cc Normas de Patronis consti­tuendis a et ad normam Instructionis a De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis », n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur, Nos libentissimo quidem animo istius Pastoris preces audiendas esse censemus. Iis igitur comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpe­tumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo (( di Capocolonna

invocatam, Principalem apud Deum Patronam archidioecesis Croto­nensis-Sanctae Severinae confirmamus, cum omnibus iuribus et litur­gicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod vero hac die No­stra auctoritate sancimus, augeat inibi cultum erga praecelsam Dei Genetricem e columnam mundi )) quae portavit Christum Dominum, lapidem angularem historiae (cfr. 1 Pe 2, 6) ; pariterque cedat in bo­num istius dilectissimae Nobis Ecclesiae nuper unitae ac faustum sit auspicium pro dioecesana Synodo illic proxime celebranda. Has deni­que Litteras ratas esse volumus sive none sive in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xii mensis Martii, vertente Mariali Anno MCMLxxxv I, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana